|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod iudici non liceat
iudicare contra veritatem quam novit, propter ea quae in contrarium
proponuntur. Dicitur enim Deut. XVII, venies ad sacerdotes
levitici generis, et ad iudicem qui fuerit in illo tempore, quaeresque
ab eis, qui indicabunt tibi iudicii veritatem. Sed quandoque aliqua
proponuntur contra veritatem, sicut cum aliquid per falsos testes
probatur. Ergo non licet iudici iudicare secundum ea quae proponuntur
et probantur, contra veritatem quam ipse novit.
2. Praeterea, homo in iudicando debet divino iudicio conformari,
quia Dei iudicium est, ut dicitur Deut. I. Sed iudicium Dei est
secundum veritatem, ut dicitur Rom. II, et Isaiae XI
praedicitur de Christo, non secundum visionem oculorum iudicabit,
neque secundum auditum aurium arguet, sed iudicabit in iustitia
pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae. Ergo iudex non
debet, secundum ea quae coram ipso probantur, sententiam ferre contra
ea quae ipse novit.
3. Praeterea, idcirco in iudicio probationes requiruntur ut fides
fiat iudici de rei veritate, unde in his quae sunt notoria non
requiritur iudicialis ordo, secundum illud I ad Tim. V, quorundam
hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium. Si ergo
iudex per se cognoscat veritatem, non debet attendere ad ea quae
probantur, sed sententiam ferre secundum veritatem quam novit.
4. Praeterea, nomen conscientiae importat applicationem scientiae ad
aliquid agibile, ut in primo habitum est. Sed facere contra
conscientiam est peccatum. Ergo iudex peccat si sententiam ferat,
secundum allegata, contra conscientiam veritatis quam habet.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Psalt., bonus iudex
nihil ex arbitrio suo facit, sed secundum leges et iura pronuntiat.
Sed hoc est iudicare secundum ea quae in iudicio proponuntur et
probantur. Ergo iudex debet secundum huiusmodi iudicare, et non
secundum proprium arbitrium.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, iudicare pertinet ad
iudicem secundum quod fungitur publica potestate. Et ideo informari
debet in iudicando non secundum id quod ipse novit tanquam privata
persona, sed secundum id quod sibi innotescit tanquam personae
publicae. Hoc autem innotescit sibi et in communi, et in
particulari. In communi quidem, per leges publicas vel divinas vel
humanas, contra quas nullas probationes admittere debet. In
particulari autem negotio aliquo, per instrumenta et testes et alia
huiusmodi legitima documenta, quae debet sequi in iudicando magis quam
id quod ipse novit tanquam privata persona. Ex quo tamen ad hoc
adiuvari potest ut districtius discutiat probationes inductas, ut
possit earum defectum investigare. Quod si eas non possit de iure
repellere, debet, sicut dictum est, eas in iudicando sequi.
Ad primum ergo dicendum quod ideo praemittitur in verbis illis de
quaestione iudicibus facienda, ut intelligatur quod iudices debent
veritatem iudicare secundum ea quae fuerunt sibi proposita.
Ad secundum dicendum quod Deo competit iudicare secundum propriam
potestatem. Et ideo in iudicando informatur secundum veritatem quam
ipse cognoscit, non secundum hoc quod ab aliis accipit. Et eadem
ratio est de Christo, qui est verus Deus et homo. Alii autem
iudices non iudicant secundum propriam potestatem. Et ideo non est
similis ratio.
Ad tertium dicendum quod apostolus loquitur in casu quando aliquid non
solum est manifestum iudici, sed sibi et aliis, ita quod reus nullo
modo crimen infitiari potest, sed statim ex ipsa evidentia facti
convincitur. Si autem sit manifestum iudici et non aliis, vel aliis
et non iudici, tunc est necessaria iudicii discussio.
Ad quartum dicendum quod homo in his quae ad propriam personam
pertinent, debet informare conscientiam suam ex propria scientia. Sed
in his quae pertinent ad publicam potestatem, debet informare
conscientiam suam secundum ea quae in publico iudicio sciri possunt, et
cetera.
|
|