|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod iudex possit aliquem
iudicare etiam si non sit alius accusator. Humana enim iustitia
derivatur a iustitia divina. Sed Deus peccatores iudicat etiam si
nullus sit accusator. Ergo videtur quod homo possit in iudicio alium
condemnare etiam si non adsit accusator.
2. Praeterea, accusator requiritur in iudicio ad hoc quod deferat
crimen ad iudicem. Sed quandoque potest crimen ad iudicem devenire
alio modo quam per accusationem, sicut per denuntiationem vel per
infamiam, vel etiam si ipse iudex videat. Ergo iudex potest aliquem
condemnare absque accusatore.
3. Praeterea, facta sanctorum in Scripturis narrantur quasi quaedam
exemplaria humanae vitae. Sed Daniel simul fuit accusator et iudex
contra iniquos senes, ut patet Dan. XIII. Ergo non est contra
iustitiam si aliquis aliquem damnet tanquam iudex, et ipsemet sit
accusator.
Sed contra est quod, I ad Cor. V, Ambrosius, exponens
sententiam apostoli de fornicatore, dicit quod iudicis non est sine
accusatore damnare, quia dominus Iudam, cum fuisset fur, quia non
est accusatus, minime abiecit.
Respondeo dicendum quod iudex est interpres iustitiae, unde sicut
philosophus dicit, in V Ethic., ad iudicem confugiunt sicut ad
quandam iustitiam animatam. Iustitia autem, sicut supra habitum est,
non est ad seipsum, sed ad alterum. Et ideo oportet quod iudex inter
aliquos duos diiudicet, quod quidem fit cum unus est actor et alius est
reus. Et ideo in criminibus non potest aliquem iudicio condemnare
iudex nisi habeat accusatorem, secundum illud Act. XXV, non est
consuetudo Romanis damnare aliquem hominem prius quam is qui accusatur
praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda
crimina quae ei obiiciebantur.
Ad primum ergo dicendum quod Deus in suo iudicio utitur conscientia
peccantis quasi accusatore, secundum illud Rom. II, inter se
invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium. Vel etiam
evidentia facti quantum ad ipsum, secundum illud Gen. IV vox
sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra.
Ad secundum dicendum quod publica infamia habet locum accusatoris.
Unde super illud Gen. IV, vox sanguinis fratris tui etc., dicit
Glossa, evidentia patrati sceleris accusatore non eget. In
denuntiatione vero, sicut supra dictum est, non intenditur punitio
peccantis, sed emendatio, et ideo nihil agitur contra eum cuius
peccatum denuntiatur, sed pro eo. Et ideo non est ibi necessarius
accusator. Poena autem infertur propter rebellionem ad Ecclesiam,
quae, quia est manifesta, tenet locum accusatoris. Ex eo autem quod
ipse iudex videt, non potest procedere ad sententiam ferendam, nisi
secundum ordinem publici iudicii.
Ad tertium dicendum quod Deus in suo iudicio procedit ex propria
notitia veritatis, non autem homo, ut supra dictum est. Et ideo homo
non potest esse simul accusator, iudex et testis, sicut Deus.
Daniel autem accusator fuit simul et iudex quasi divini iudicii
executor, cuius instinctu movebatur, ut dictum est.
|
|