|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod iudex licite possit
poenam relaxare. Dicitur enim Iac. II, iudicium sine misericordia
ei qui non facit misericordiam. Sed nullus punitur propter hoc quod
non facit illud quod licite facere non potest. Ergo quilibet iudex
potest licite misericordiam facere, relaxando poenam.
2. Praeterea, iudicium humanum debet imitari iudicium divinum. Sed
Deus poenitentibus relaxat poenam, quia non vult mortem peccatoris,
ut dicitur Ezech. XVIII. Ergo etiam homo iudex potest
poenitenti licite laxare poenam.
3. Praeterea, unicuique licet facere quod alicui prodest et nulli
nocet. Sed absolvere reum a poena prodest ei et nulli nocet. Ergo
iudex licite potest reum a poena absolvere.
Sed contra est quod dicitur Deut. XIII de eo qui persuadet
servire diis alienis, non parcat ei oculus tuus ut miserearis et
occultes eum, sed statim interficies eum. Et de homicida dicitur
Deut. XIX, morietur, nec misereberis eius.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, duo sunt, quantum ad
propositum pertinet, circa iudicem consideranda, quorum unum est quod
ipse habet iudicare inter accusatorem et reum; aliud autem est quod
ipse non fert iudicii sententiam quasi ex propria, sed quasi ex publica
potestate. Duplici ergo ratione impeditur iudex ne reum a poena
absolvere possit. Primo quidem, ex parte accusatoris, ad cuius ius
quandoque pertinet ut reus puniatur, puta propter aliquam iniuriam in
ipsum commissam, cuius relaxatio non est in arbitrio alicuius iudicis,
quia quilibet iudex tenetur ius suum reddere unicuique. Alio modo
impeditur ex parte reipublicae, cuius potestate fungitur, ad cuius
bonum pertinet quod malefactores puniantur. Sed tamen quantum ad hoc
differt inter inferiores iudices et supremum iudicem, scilicet
principem, cui est plenarie potestas publica commissa. Iudex enim
inferior non habet potestatem absolvendi reum a poena, contra leges a
superiore sibi impositas. Unde super illud Ioan. XIX, non
haberes adversum me potestatem ullam, dicit Augustinus, talem Deus
dederat Pilato potestatem ut esset sub Caesaris potestate, ne ei
omnino liberum esset accusatum absolvere. Sed princeps, qui habet
plenariam potestatem in republica, si ille qui passus est iniuriam
velit eam remittere, poterit reum licite absolvere, si hoc publicae
utilitati viderit non esse nocivum.
Ad primum ergo dicendum quod misericordia iudicis habet locum in his
quae arbitrio iudicis relinquuntur, in quibus boni viri est ut sit
diminutivus poenarum, sicut philosophus dicit, in V Ethic. In his
autem quae sunt determinata secundum legem divinam vel humanam, non est
suum misericordiam facere.
Ad secundum dicendum quod Deus habet supremam potestatem iudicandi,
et ad ipsum pertinet quidquid contra aliquem peccatur. Et ideo liberum
est ei poenam remittere, praecipue cum peccato ex hoc poena maxime
debeatur quod est contra ipsum. Non tamen remittit poenam nisi
secundum quod decet suam bonitatem, quae est omnium legum radix.
Ad tertium dicendum quod iudex, si inordinate poenam remitteret,
nocumentum inferret et communitati, cui expedit ut maleficia
puniantur, ad hoc quod peccata vitentur, unde Deut. XIII, post
poenam seductoris, subditur, ut omnis Israel, audiens, timeat, et
nequaquam ultra faciat quispiam huius rei simile. Nocet etiam personae
cui est illata iniuria, quae recompensationem accipit per quandam
restitutionem honoris in poena iniuriantis.
|
|