|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo non teneatur
accusare. Nullus enim excusatur ab impletione divini praecepti propter
peccatum, quia iam ex suo peccato commodum reportaret. Sed aliqui
propter peccatum redduntur inhabiles ad accusandum, sicut
excommunicati, infames, et illi qui sunt de maioribus criminibus
accusati prius quam innoxii demonstrentur. Ergo homo non tenetur ex
praecepto divino ad accusandum.
2. Praeterea, omne debitum ex caritate dependet, quae est finis
praecepti, unde dicitur Rom. XIII, nemini quidquam debeatis,
nisi ut invicem diligatis. Sed illud quod est caritatis homo debet
omnibus, maioribus et minoribus, subditis et praelatis. Cum igitur
subditi non debeant praelatos accusare, nec minores suos maiores, ut
per plura capitula probatur II, qu. VII; videtur quod nullus ex
debito teneatur accusare.
3. Praeterea, nullus tenetur contra fidelitatem agere quam debet
amico, quia non debet alteri facere quod sibi non vult fieri. Sed
accusare aliquem quandoque est contra fidelitatem quam quis debet
amico, dicitur enim Prov. XI, qui ambulat fraudulenter revelat
arcana, qui autem fidelis est celat amici commissum. Ergo homo non
tenetur ad accusandum.
Sed contra est quod dicitur Levit. V, si peccaverit anima, et
audierit vocem iurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit aut
conscius est, nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, haec est differentia
inter denuntiationem et accusationem, quod in denuntiatione attenditur
emendatio fratris, in accusatione autem attenditur punitio criminis.
Poenae autem praesentis vitae non per se expetuntur, quia non est hic
ultimum retributionis tempus, sed inquantum sunt medicinales,
conferentes vel ad emendationem personae peccantis, vel ad bonum
reipublicae, cuius quies procuratur per punitionem peccantium. Quorum
primum intenditur in denuntiatione, ut dictum est, secundum autem
proprie pertinet ad accusationem. Et ideo si crimen fuerit tale quod
vergat in detrimentum reipublicae, tenetur homo ad accusationem,
dummodo sufficienter possit probare, quod pertinet ad officium
accusatoris, puta cum peccatum alicuius vergit in multitudinis
corruptelam corporalem seu spiritualem. Si autem non fuerit tale
peccatum quod in multitudinem redundet, vel etiam si sufficientem
probationem adhibere non possit, non tenetur ad intentandum
accusationem, quia ad hoc nullus tenetur quod non potest debito modo
perficere.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet per peccatum reddi aliquem
impotentem ad ea quae homines facere tenentur, sicut ad merendum vitam
aeternam, et ad assumendum ecclesiastica sacramenta. Nec tamen ex hoc
homo reportat commodum, quinimmo deficere ab his quae tenetur facere
est gravissima poena, quia virtuosi actus sunt quaedam hominis
perfectiones.
Ad secundum dicendum quod subditi praelatos suos accusare prohibentur
qui non affectione caritatis, sed sua pravitate vitam eorum diffamare
et reprehendere quaerunt; vel etiam si subditi accusare volentes,
fuerint criminosi; ut habetur II, qu. VII. Alioquin, si
fuerint alias idonei ad accusandum, licet subditis ex caritate suos
praelatos accusare.
Ad tertium dicendum quod revelare secreta in malum personae, est
contra fidelitatem, non autem si revelentur propter bonum commune,
quod semper praeferendum est bono privato. Et ideo contra bonum
commune nullum secretum licet recipere. Nec tamen est omnino secretum
quod per sufficientes testes potest probari.
|
|