|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium
accusationem in scriptis fieri. Scriptura enim adinventa est ad
subveniendum humanae memoriae circa praeterita. Sed accusatio in
praesenti agitur. Ergo accusatio Scriptura non indiget.
2. Praeterea, II, qu. VIII, dicitur, nullus absens
accusare potest, nec ab aliquo accusari. Sed Scriptura ad hoc
videtur esse utilis ut absentibus aliquid significetur, ut patet per
Augustinum, X de Trin. Ergo in accusatione non est necessaria
Scriptura, praesertim cum canon dicat quod per scripta nullius
accusatio suscipiatur.
3. Praeterea, sicut crimen alicuius manifestatur per accusationem,
ita per denuntiationem. Sed in denuntiatione non est Scriptura
necessaria. Ergo videtur quod neque etiam in accusatione.
Sed contra est quod dicitur II, qu. VIII, accusatorum personae
sine scripto nunquam recipiantur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, quando in criminibus
per modum accusationis agitur, accusator constituitur pars, ita quod
iudex inter accusatorem et eum qui accusatur medius constituitur ad
examen iustitiae, in quo oportet, quantum possibile est, secundum
certitudinem procedere. Quia vero ea quae verbotenus dicuntur facile
labuntur a memoria, non posset iudici esse certum quid et qualiter
dictum sit, cum debet proferre sententiam, nisi esset in scriptis
redactum. Et ideo rationabiliter institutum est ut accusatio, sicut
et alia quae in iudicio aguntur, redigantur in scriptis.
Ad primum ergo dicendum quod difficile est singula verba, propter
eorum multitudinem et varietatem, retinere, cuius signum est quod
multi, eadem verba audientes, si interrogentur, non referent ea
similiter etiam post modicum tempus. Et tamen modica verborum
differentia sensum variat. Et ideo, etiam si post modicum tempus
debeat iudicis sententia promulgari, expedit tamen ad certitudinem
iudicii ut accusatio redigatur in scriptis.
Ad secundum dicendum quod Scriptura non solum necessaria est propter
absentiam personae quae significat vel cui est aliquid significandum,
sed etiam propter dilationem temporis, ut dictum est. Et ideo cum
dicit canon, per scripta nullius accusatio suscipiatur, intelligendum
est ab absente, qui per epistolam accusationem mittat. Non tamen
excluditur quin, si praesens fuerit, necessaria sit Scriptura.
Ad tertium dicendum quod denuntiator non obligat se ad probandum, unde
nec punitur si probare nequiverit. Et propter hoc in denuntiatione non
est necessaria Scriptura, sed sufficit si aliquis verbo denuntiet
Ecclesiae, quae ex officio suo procedet ad fratris emendationem.
|
|