|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod accusatio non reddatur
iniusta per calumniam, praevaricationem et tergiversationem. Quia
sicut dicitur II, qu. III, calumniari est falsa crimina
intendere. Sed quandoque aliquis alteri falsum crimen obiicit ex
ignorantia facti, quae excusat. Ergo videtur quod non semper reddatur
iniusta accusatio si sit calumniosa.
2. Praeterea, ibidem dicitur quod praevaricari est vera crimina
abscondere. Sed hoc non videtur esse illicitum, quia homo non tenetur
ad omnia crimina detegenda, ut supra dictum est. Ergo videtur quod
accusatio non reddatur iniusta ex praevaricatione.
3. Praeterea, sicut ibidem dicitur, tergiversari est in universo ab
accusatione desistere. Sed hoc absque iniustitia fieri potest,
dicitur enim ibidem, si quem poenituerit criminaliter accusationem et
inscriptionem fecisse de eo quod probare non potuerit, si ei cum
accusato innocente convenerit, invicem se absolvant. Ergo accusatio
non redditur iniusta per tergiversationem.
Sed contra est quod ibidem dicitur, accusatorum temeritas tribus modis
detegitur, aut enim calumniantur, aut praevaricantur, aut
tergiversantur.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, accusatio ordinatur ad
bonum commune, quod intenditur per cognitionem criminis. Nullus autem
debet alicui nocere iniuste ut bonum commune promoveat. Et ideo in
accusatione duplici ratione contingit esse peccatum. Uno modo, ex eo
quod iniuste agit contra eum qui accusatur, falsa crimina ei
imponendo, quod est calumniari. Alio modo, ex parte reipublicae,
cuius bonum principaliter intenditur in accusatione, dum aliquis
impedit malitiose punitionem peccati. Quod iterum dupliciter
contingit. Uno modo, fraudem in accusatione adhibendo. Et hoc
pertinet ad praevaricationem, nam praevaricator est quasi varicator,
qui adversam partem adiuvat, prodita causa sua. Alio modo, totaliter
ab accusatione desistendo. Quod est tergiversari, in hoc enim quod
desistit ab hoc quod coeperat, quasi tergum vertere videtur.
Ad primum ergo dicendum quod homo non debet ad accusationem procedere
nisi de re sibi omnino certa, in quo ignorantia facti locum non
habeat. Nec tamen qui falsum crimen alicui imponit calumniatur, sed
solum qui ex malitia in falsam accusationem prorumpit. Contingit enim
quandoque ex animi levitate ad accusationem procedere, quia scilicet
aliquis nimis faciliter credit quod audivit, et hoc temeritatis est.
Aliquando autem ex iusto errore movetur aliquis ad accusandum. Quae
omnia secundum prudentiam iudicis debent discerni, ut non prorumpat eum
calumniatum fuisse qui vel ex levitate animi vel ex iusto errore in
falsam accusationem prorupit.
Ad secundum dicendum quod non quicumque abscondit vera crimina
praevaricatur, sed solum si fraudulenter abscondit ea de quibus
accusationem proponit, colludens cum reo, proprias probationes
dissimulando, et falsas excusationes admittendo.
Ad tertium dicendum quod tergiversari est ab accusatione desistere
omnino animum accusandi deponendo, non qualitercumque, sed
inordinate. Contingit autem aliquem ab accusatione desistere ordinate
absque vitio, dupliciter. Uno modo, si in ipso accusationis processu
cognoverit falsum esse id de quo accusabat, et si pari consensu se
absolvunt accusator et reus. Alio modo, si princeps, ad quem
pertinet cura boni communis, quod per accusationem intenditur,
accusationem aboleverit.
|
|