|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod accusator qui in
probatione defecerit non teneatur ad poenam talionis. Contingit enim
quandoque aliquem ex iusto errore ad accusationem procedere, in quo
casu iudex accusatorem absolvit, ut dicitur II, qu. III. Non
ergo accusator qui in probatione defecerit tenetur ad poenam talionis.
2. Praeterea, si poena talionis ei qui iniuste accusat sit
iniungenda, hoc erit propter iniuriam in aliquem commissam. Sed non
propter iniuriam commissam in personam accusati, quia sic princeps non
posset hanc poenam remittere. Nec etiam propter iniuriam illatam in
rempublicam, quia sic accusatus non posset eum absolvere. Ergo poena
talionis non debetur ei qui in accusatione defecerit.
3. Praeterea, eidem peccato non debetur duplex poena, secundum
illud Nahum I, non iudicabit Deus bis in idipsum. Sed ille qui in
probatione deficit incurrit poenam infamiae, quam etiam Papa non
videtur posse remittere, secundum illud Gelasii Papae, quanquam
animas per poenitentiam salvare possimus, infamiam tamen abolere non
possumus. Non ergo tenetur ad poenam talionis.
Sed contra est quod Hadrianus Papa dicit, qui non probaverit quod
obiecit, poenam quam intulerit ipse patiatur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, accusator in causa
accusationis constituitur pars intendens ad poenam accusati. Ad
iudicem autem pertinet ut inter eos iustitiae aequalitatem constituat.
Iustitiae autem aequalitas hoc requirit, ut nocumentum quod quis
alteri intentat, ipse patiatur, secundum illud Exod. XXI, oculum
pro oculo, dentem pro dente. Et ideo iustum est ut ille qui per
accusationem aliquem in periculum gravis poenae inducit, ipse etiam
similem poenam patiatur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in V
Ethic., in iustitia non semper competit contrapassum simpliciter,
quia multum differt an aliquis voluntarie an involuntarie alium laedat.
Voluntarium autem meretur poenam, sed involuntario debetur venia. Et
ideo quando iudex cognoverit aliquem de falso accusasse non voluntate
nocendi, sed involuntarie propter ignorantiam ex iusto errore, non
imponit poenam talionis.
Ad secundum dicendum quod ille qui male accusat peccat et contra
personam accusati, et contra rempublicam. Unde propter utrumque
punitur. Et hoc est quod dicitur Deut. XIX, cumque,
diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra
fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit,
quod pertinet ad iniuriam personae, et postea, quantum ad iniuriam
reipublicae, subditur, et auferes malum de medio tui, ut audientes
ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere.
Specialiter tamen personae accusati facit iniuriam si de falso
accuset, et ideo accusatus, si innocens fuerit, potest ei iniuriam
suam remittere; maxime si non calumniose accusaverit, sed ex animi
levitate. Si vero ab accusatione innocentis desistat propter aliquam
collusionem cum adversario, facit iniuriam reipublicae, et hoc non
potest ei remitti ab eo qui accusatur, sed potest ei remitti per
principem, qui curam reipublicae gerit.
Ad tertium dicendum quod poenam talionis meretur accusator in
recompensationem nocumenti quod proximo inferre intentat, sed poena
infamiae ei debetur propter malitiam ex qua calumniose alium accusat.
Et quandoque quidem princeps remittit poenam, et non abolet infamiam,
quandoque autem etiam infamiam abolet. Unde et Papa potest huiusmodi
infamiam abolere, et quod dicit Papa Gelasius, infamiam abolere non
possumus, intelligendum est vel de infamia facti, vel quia eam abolere
aliquando non expedit. Vel etiam loquitur de infamia irrogata per
iudicem civilem, sicut dicit Gratianus.
|
|