|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod absque peccato mortali
possit accusatus veritatem negare per quam condemnaretur. Dicit enim
Chrysostomus, non tibi dico ut te prodas in publicum, neque apud
alium accuses. Sed si veritatem confiteretur in iudicio accusatus,
seipsum proderet et accusaret. Non ergo tenetur veritatem dicere. Et
ita non peccat mortaliter si in iudicio mentiatur.
2. Praeterea, sicut mendacium officiosum est quando aliquis mentitur
ut alium a morte liberet, ita mendacium officiosum esse videtur quando
aliquis mentitur ut se liberet a morte, quia plus sibi tenetur quam
alteri. Mendacium autem officiosum non ponitur esse peccatum mortale,
sed veniale. Ergo si accusatus veritatem in iudicio neget ut se a
morte liberet, non peccat mortaliter.
3. Praeterea, omne peccatum mortale est contra caritatem, ut supra
dictum est. Sed quod accusatus mentiatur excusando se a peccato sibi
imposito, non contrariatur caritati, neque quantum ad dilectionem Dei
neque quantum ad dilectionem proximi. Ergo huiusmodi mendacium non est
peccatum mortale.
Sed contra, omne quod est contrarium divinae gloriae est peccatum
mortale, quia ex praecepto tenemur omnia in gloriam Dei facere, ut
patet I ad Cor. X. Sed quod reus id quod contra se est
confiteatur, pertinet ad gloriam Dei, ut patet per id quod Iosue
dixit ad Achar, fili mi, da gloriam domino Deo Israel, et
confitere atque indica mihi quid feceris, ne abscondas, ut habetur
Iosue VII. Ergo mentiri ad excusandum peccatum est peccatum
mortale.
Respondeo dicendum quod quicumque facit contra debitum iustitiae,
mortaliter peccat, sicut supra dictum est. Pertinet autem ad debitum
iustitiae quod aliquis obediat suo superiori in his ad quae ius
praelationis se extendit. Iudex autem, ut supra dictum est, superior
est respectu eius qui iudicatur. Et ideo ex debito tenetur accusatus
iudici veritatem exponere quam ab eo secundum formam iuris exigit. Et
ideo si confiteri noluerit veritatem quam dicere tenetur, vel si eam
mendaciter negaverit, mortaliter peccat. Si vero iudex hoc exquirat
quod non potest secundum ordinem iuris, non tenetur ei accusatus
respondere, sed potest vel per appellationem vel aliter licite
subterfugere, mendacium tamen dicere non licet.
Ad primum ergo dicendum quod quando aliquis secundum ordinem iuris a
iudice interrogatur, non ipse se prodit, sed ab alio proditur, dum ei
necessitas respondendi imponitur per eum cui obedire tenetur.
Ad secundum dicendum quod mentiri ad liberandum aliquem a morte cum
iniuria alterius, non est mendacium simpliciter officiosum, sed habet
aliquid de pernicioso admixtum. Cum autem aliquis mentitur in iudicio
ad excusationem sui, iniuriam facit ei cui obedire tenetur, dum sibi
denegat quod ei debet, scilicet confessionem veritatis.
Ad tertium dicendum quod ille qui mentitur in iudicio se excusando,
facit et contra dilectionem Dei, cuius est iudicium; et contra
dilectionem proximi, tum ex parte iudicis, cui debitum negat; tum ex
parte accusatoris, qui punitur si in probatione deficiat. Unde et in
Psalm. dicitur, ne declines cor meum in verba malitiae, ad
excusandas excusationes in peccatis, ubi dicit Glossa, haec est
consuetudo impudentium, ut deprehensi per aliqua falsa se excusent.
Et Gregorius, XXII Moral., exponens illud Iob XXXI, si
abscondi quasi homo peccatum meum, dicit, usitatum humani generis
vitium est et latendo peccatum committere, et commissum negando
abscondere, et convictum defendendo multiplicare.
|
|