|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod accusato liceat
calumniose se defendere. Quia secundum iura civilia, in causa
sanguinis licitum est cuilibet adversarium corrumpere. Sed hoc maxime
est calumniose se defendere. Ergo non peccat accusatus in causa
sanguinis si calumniose se defendat.
2. Praeterea, accusator cum accusato colludens poenam recipit
legibus constitutam, ut habetur, II, qu. III, non autem
imponitur poena accusato propter hoc quod cum accusatore colludit.
Ergo videtur quod liceat accusato calumniose se defendere.
3. Praeterea, Prov. XIV dicitur, sapiens timet et declinat a
malo, stultus transilit et confidit. Sed illud quod fit per
sapientiam non est peccatum. Ergo si aliquis qualitercumque se liberet
a malo, non peccat.
Sed contra est quod etiam in causa criminali iuramentum de calumnia est
praestandum, ut habetur extra, de iuramento Calum., inhaerentes.
Quod non esset si calumniose defendere se liceret. Ergo non est
licitum accusato calumniose se defendere.
Respondeo dicendum quod aliud est veritatem tacere, aliud est
falsitatem proponere. Quorum primum in aliquo casu licet. Non enim
aliquis tenetur omnem veritatem confiteri, sed illam solum quam ab eo
potest et debet requirere iudex secundum ordinem iuris, puta cum
praecessit infamia super aliquo crimine, vel aliqua expressa indicia
apparuerunt, vel etiam cum praecessit probatio semiplena. Falsitatem
tamen proponere in nullo casu licet alicui. Ad id autem quod licitum
est potest aliquis procedere vel per vias licitas et fini intento
accommodas, quod pertinet ad prudentiam, vel per aliquas vias
illicitas et proposito fini incongruas, quod pertinet ad astutiam,
quae exercetur per fraudem et dolum, ut ex supradictis patet. Quorum
primum est laudabile; secundum vero vitiosum. Sic igitur reo qui
accusatur licet se defendere veritatem occultando quam confiteri non
tenetur, per aliquos convenientes modos, puta quod non respondeat ad
quae respondere non tenetur. Hoc autem non est calumniose se
defendere, sed magis prudenter evadere. Non autem licet ei vel
falsitatem dicere, vel veritatem tacere quam confiteri tenetur; neque
etiam aliquam fraudem vel dolum adhibere, quia fraus et dolus vim
mendacii habent. Et hoc est calumniose se defendere.
Ad primum ergo dicendum quod multa secundum leges humanas impunita
relinquuntur quae secundum divinum iudicium sunt peccata, sicut patet
in simplici fornicatione, quia lex humana non exigit ab homine
omnimodam virtutem, quae paucorum est, et non potest inveniri in tanta
multitudine populi quantam lex humana sustinere habet necesse. Quod
autem aliquis non velit aliquod peccatum committere ut mortem corporalem
evadat, cuius periculum in causa sanguinis imminet reo, est perfectae
virtutis, quia omnium temporalium maxime terribile est mors, ut
dicitur in III Ethic. Et ideo si reus in causa sanguinis corrumpat
adversarium suum, peccat quidem inducendo eum ad illicitum, non autem
huic peccato lex civilis adhibet poenam. Et pro tanto licitum esse
dicitur.
Ad secundum dicendum quod accusator, si colludat cum reo qui noxius,
est, poenam incurrit, ex quo patet quod peccat. Unde, cum inducere
aliquem ad peccandum sit peccatum, vel qualitercumque peccati
participem esse, cum apostolus dicat dignos morte eos qui peccantibus
consentiunt, manifestum est quod etiam reus peccat cum adversario
colludendo. Non tamen secundum leges humanas imponitur sibi poena,
propter rationem iam dictam.
Ad tertium dicendum quod sapiens non abscondit se calumniose, sed
prudenter.
|
|