|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod reo non liceat iudicium
declinare per appellationem. Dicit enim apostolus, Rom. XIII,
omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Sed reus
appellando recusat subiici potestati superiori, scilicet iudici. Ergo
peccat.
2. Praeterea, maius est vinculum ordinariae potestatis quam propriae
electionis. Sed sicut legitur II, qu. VI, a iudicibus quos
communis consensus elegerit non liceat provocari. Ergo multo minus
licet appellare a iudicibus ordinariis.
3. Praeterea, illud quod semel est licitum, semper est licitum.
Sed non est licitum appellare post decimum diem, neque tertio super
eodem. Ergo videtur quod appellatio non sit secundum se licita.
Sed contra est quod Paulus Caesarem appellavit, ut habetur Act.
XXV.
Respondeo dicendum quod duplici de causa contingit aliquem appellare.
Uno quidem modo, confidentia iustae causae, quia videlicet iniuste a
iudice gravatur. Et sic licitum est appellare, hoc enim est prudenter
evadere. Unde II, qu. VI, dicitur, omnis oppressus libere
sacerdotum si voluerit appellet iudicium, et a nullo prohibeatur.
Alio modo aliquis appellat causa afferendae morae, ne contra eum iusta
sententia proferatur. Et hoc est calumniose se defendere, quod est
illicitum, sicut dictum est, facit enim iniuriam et iudici, cuius
officium impedit, et adversario suo, cuius iustitiam, quantum
potest, perturbat. Et ideo sicut dicitur II, qu. VI, omni modo
puniendus est cuius iniusta appellatio pronuntiatur.
Ad primum ergo dicendum quod potestati inferiori intantum aliquis
subiici debet inquantum ordinem superioris servat, a quo si
exorbitaverit, ei subiici non oportet, puta si aliud iusserit
proconsul, et aliud imperator, ut patet per Glossam Rom. XIII.
Cum autem iudex iniuste aliquem gravat, quantum ad hoc relinquit
ordinem superioris potestatis, secundum quam necessitas sibi iuste
iudicandi imponitur. Et ideo licitum est ei qui contra iustitiam
gravatur, ad directionem superioris potestatis recurrere appellando,
vel ante sententiam vel post. Et quia non praesumitur esse rectitudo
ubi vera fides non est, ideo non licet Catholico ad infidelem iudicem
appellare, secundum illud II, qu. VI, Catholicus qui causam
suam, sive iustam sive iniustam, ad iudicium alterius fidei iudicis
provocaverit, excommunicetur. Nam et apostolus arguit eos qui iudicio
contendebant apud infideles.
Ad secundum dicendum quod ex proprio defectu vel negligentia procedit
quod aliquis sua sponte se alterius iudicio subiiciat de cuius iustitia
non confidit. Levis etiam animi esse videtur ut quis non permaneat in
eo quod semel approbavit. Et ideo rationabiliter denegatur subsidium
appellationis a iudicibus arbitrariis, qui non habent potestatem nisi
ex consensu litigantium. Sed potestas iudicis ordinarii non dependet
ex consensu illius qui eius iudicio subditur, sed ex auctoritate regis
et principis, qui eum instituit. Et ideo contra eius iniustum
gravamen lex tribuit appellationis subsidium, ita quod, etiam si sit
simul ordinarius et arbitrarius iudex, potest ab eo appellari; quia
videtur ordinaria potestas occasio fuisse quod arbiter eligeretur; nec
debet ad defectum imputari eius qui consensit sicut in arbitrum in eum
quem princeps iudicem ordinarium dedit.
Ad tertium dicendum quod aequitas iuris ita subvenit uni parti quod
altera non gravetur. Et ideo tempus decem dierum concessit ad
appellandum, quod sufficiens aestimavit ad deliberandum an expediat
appellare. Si vero non esset determinatum tempus in quo appellare
liceret, semper certitudo iudicii remaneret in suspenso, et ita pars
altera damnaretur. Ideo autem non est concessum ut tertio aliquis
appellet super eodem, quia non est probabile toties iudices a recto
iudicio declinare.
|
|