|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod liceat condemnato ad
mortem se defendere, si possit. Illud enim ad quod natura inclinat
semper est licitum, quasi de iure naturali existens. Sed naturae
inclinatio est ad resistendum corrumpentibus, non solum in hominibus et
animalibus, sed etiam in insensibilibus rebus. Ergo licet reo
condemnato resistere, si potest, ne tradatur in mortem.
2. Praeterea, sicut aliquis sententiam mortis contra se latam
subterfugit resistendo, ita etiam fugiendo. Sed licitum esse videtur
quod aliquis se a morte per fugam liberet, secundum illud Eccli.
IX, longe esto ab homine potestatem habente occidendi et non
vivificandi. Ergo etiam licitum est resistere.
3. Praeterea, Prov. XXIV dicitur, erue eos qui ducuntur ad
mortem, et eos qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Sed
plus tenetur aliquis sibi quam alteri. Ergo licitum est quod aliquis
condemnatus seipsum defendat ne in mortem tradatur.
Sed contra est quod dicit apostolus, Rom. XIII, qui potestati
resistit, Dei ordinationi resistit, et ipse sibi damnationem
acquirit. Sed condemnatus se defendendo potestati resistit quantum ad
hoc in quo est divinitus instituta ad vindictam malefactorum, laudem
vero bonorum. Ergo peccat se defendendo.
Respondeo dicendum quod aliquis damnatur ad mortem dupliciter. Uno
modo, iuste. Et sic non licet condemnato se defendere, licitum enim
est iudici eum resistentem impugnare; unde relinquitur quod ex parte
eius sit bellum iniustum. Unde indubitanter peccat. Alio modo
condemnatur aliquis iniuste. Et tale iudicium simile est violentiae
latronum, secundum illud Ezech. XXII, principes eius in medio
eius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem. Et ideo
sicut licet resistere latronibus, ita licet resistere in tali casu
malis principibus, nisi forte propter scandalum vitandum, cum ex hoc
aliqua gravis turbatio timeretur.
Ad primum ergo dicendum quod ideo homini data est ratio, ut ea ad quae
natura inclinat non passim, sed secundum rationis ordinem exequatur.
Et ideo non quaelibet defensio sui est licita, sed quae fit cum debito
moderamine.
Ad secundum dicendum quod nullus ita condemnatur quod ipse sibi inferat
mortem, sed quod ipse mortem patiatur. Et ideo non tenetur facere id
unde mors sequatur, quod est manere in loco unde ducatur ad mortem.
Tenetur tamen non resistere agenti, quin patiatur quod iustum est eum
pati. Sicut etiam si aliquis sit condemnatus ut fame moriatur, non
peccat si cibum sibi occulte ministratum sumat, quia non sumere esset
seipsum occidere.
Ad tertium dicendum quod per illud dictum sapientis non inducitur
aliquis ad liberandum alium a morte contra ordinem iustitiae. Unde nec
seipsum contra iustitiam resistendo aliquis debet liberare a morte.
|
|