|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod timor non sit effectus
fidei. Effectus enim non praecedit causam. Sed timor praecedit
fidem, dicitur enim Eccli. II, qui timetis Deum, credite illi.
Ergo timor non est effectus fidei.
2. Praeterea, idem non est causa contrariorum. Sed timor et spes
sunt contraria, ut supra dictum est, fides autem generat spem, ut
dicitur in Glossa, Matth. I. Ergo non est causa timoris.
3. Praeterea, contrarium non est causa contrarii. Sed obiectum
fidei est quoddam bonum, quod est veritas prima, obiectum autem
timoris est malum, ut supra dictum est. Actus autem habent speciem ex
obiectis, secundum supradicta. Ergo fides non est causa timoris.
Sed contra est quod dicitur Iac. II, Daemones credunt et
contremiscunt.
Respondeo dicendum quod timor est quidam motus appetitivae virtutis,
ut supra dictum est. Omnium autem appetitivorum motuum principium est
bonum vel malum apprehensum. Unde oportet quod timoris et omnium
appetitivorum motuum sit principium aliqua apprehensio. Per fidem
autem fit in nobis quaedam apprehensio de quibusdam malis poenalibus
quae secundum divinum iudicium inferuntur, et per hunc modum fides est
causa timoris quo quis timet a Deo puniri, qui est timor servilis.
Est etiam causa timoris filialis, quo quis timet separari a Deo, vel
quo quis refugit se Deo comparare reverendo ipsum; inquantum per fidem
hanc existimationem habemus de Deo, quod sit quoddam immensum et
altissimum bonum, a quo separari est pessimum et cui velle aequari est
malum. Sed primi timoris, scilicet servilis, est causa fides
informis. Sed secundi timoris, scilicet filialis, est causa fides
formata, quae per caritatem facit hominem Deo inhaerere et ei
subiici.
Ad primum ergo dicendum quod timor Dei non potest universaliter
praecedere fidem, quia si omnino eius ignorantiam haberemus quantum ad
praemia vel poenas de quibus per fidem instruimur, nullo modo eum
timeremus. Sed supposita fide de aliquibus articulis fidei, puta de
excellentia divina, sequitur timor reverentiae, ex quo sequitur
ulterius ut homo intellectum suum Deo subiiciat ad credendum omnia quae
sunt promissa a Deo. Unde ibi sequitur, et non evacuabitur merces
vestra.
Ad secundum dicendum quod idem secundum contraria potest esse
contrariorum causa, non autem idem secundum idem. Fides autem generat
spem secundum quod facit nobis existimationem de praemiis quae Deus
retribuit iustis. Est autem causa timoris secundum quod facit nobis
aestimationem de poenis quas peccatoribus infliget.
Ad tertium dicendum quod obiectum fidei primum et formale est bonum
quod est veritas prima. Sed materialiter fidei proponuntur credenda
etiam quaedam mala, puta quod malum sit Deo non subiici vel ab eo
separari, et quod peccatores poenalia mala sustinebunt a Deo. Et
secundum hoc fides potest esse causa timoris.
|
|