|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod purificatio cordis non
sit effectus fidei. Puritas enim cordis praecipue in affectu
consistit. Sed fides in intellectu est. Ergo fides non causat cordis
purificationem.
2. Praeterea, illud quod causat cordis purificationem non potest
simul esse cum impuritate. Sed fides simul potest esse cum impuritate
peccati, sicut patet in illis qui habent fidem informem. Ergo fides
non purificat cor.
3. Praeterea, si fides aliquo modo purificaret cor humanum, maxime
purificaret hominis intellectum. Sed intellectum non purificat ab
obscuritate, cum sit cognitio aenigmatica. Ergo fides nullo modo
purificat cor.
Sed contra est quod dicit Petrus, Act. XV, fide purificans corda
eorum.
Respondeo dicendum quod impuritas uniuscuiusque rei consistit in hoc
quod rebus vilioribus immiscetur, non enim dicitur argentum esse
impurum ex permixtione auri, per quam melius redditur, sed ex
permixtione plumbi vel stanni. Manifestum est autem quod rationalis
creatura dignior est omnibus temporalibus et corporalibus creaturis.
Et ideo impura redditur ex hoc quod temporalibus se subiicit per
amorem. A qua quidem impuritate purificatur per contrarium motum, dum
scilicet tendit in id quod est supra se, scilicet in Deum. In quo
quidem motu primum principium est fides, accedentem enim ad Deum
oportet credere, ut dicitur Heb. XI. Et ideo primum principium
purificationis cordis est fides, quae si perficiatur per caritatem
formatam, perfectam purificationem causat.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae sunt in intellectu sunt principia
eorum quae sunt in affectu, inquantum scilicet bonum intellectum movet
affectum.
Ad secundum dicendum quod fides etiam informis excludit quandam
impuritatem sibi oppositam, scilicet impuritatem erroris, quae
contingit ex hoc quod intellectus humanus inordinate inhaeret rebus se
inferioribus, dum scilicet vult secundum rationes rerum sensibilium
metiri divina. Sed quando per caritatem formatur, tunc nullam
impuritatem secum compatitur, quia universa delicta operit caritas, ut
dicitur Prov. X.
Ad tertium dicendum quod obscuritas fidei non pertinet ad impuritatem
culpae, sed magis ad naturalem defectum intellectus humani, secundum
statum praesentis vitae.
|
|