|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo non teneatur ad
testimonium ferendum. Dicit enim Augustinus, in quaest. Gen.,
quod Abraham dicens de uxore sua, soror mea est, veritatem celari
voluit, non mendacium dici. Sed veritatem celando aliquis a
testificando abstinet. Ergo non tenetur aliquis ad testificandum.
2. Praeterea, nullus tenetur fraudulenter agere. Sed Prov. XI
dicitur, qui ambulat fraudulenter revelat arcana, qui autem fidelis
est celat amici commissum. Ergo non tenetur homo semper ad
testificandum, praesertim super his quae sunt sibi in secreto ab amico
commissa.
3. Praeterea, ad ea quae sunt de necessitate salutis maxime tenentur
clerici et sacerdotes. Sed clericis et sacerdotibus prohibetur ferre
testimonium in causa sanguinis. Ergo testificari non est de
necessitate salutis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, qui veritatem occultat, et qui
prodit mendacium, uterque reus est, ille quia prodesse non vult, iste
quia nocere desiderat.
Respondeo dicendum quod in testimonio ferendo distinguendum est. Quia
aliquando requiritur testimonium alicuius, aliquando non requiritur.
Si requiritur testimonium alicuius subditi auctoritate superioris cui
in his quae ad iustitiam pertinent obedire tenetur, non est dubium quin
teneatur testimonium ferre in his in quibus secundum ordinem iuris
testimonium ab eo exigitur, puta in manifestis, et in his de quibus
infamia praecessit. Si autem exigatur ab eo testimonium in aliis,
puta in occultis et de quibus infamia non praecessit, non tenetur ad
testificandum. Si vero requiratur eius testimonium non auctoritate
superioris cui obedire tenetur, tunc distinguendum est. Quia si
testimonium requiratur ad liberandum hominem vel ab iniusta morte seu
poena quacumque, vel a falsa infamia, vel etiam ab iniquo damno, tunc
tenetur homo ad testificandum. Et si eius testimonium non requiratur,
tenetur facere quod in se est ut veritatem denuntiet alicui qui ad hoc
possit prodesse. Dicitur enim in Psalm., eripite pauperem, et
egenum de manu peccatoris liberate; et Prov. XXIV, erue eos qui
dicuntur ad mortem. Et Rom. I dicitur, digni sunt morte non solum
qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, ubi dicit
Glossa, consentire est tacere, cum possis redarguere. Super his
vero quae pertinent ad condemnationem alicuius, non tenetur aliquis
ferre testimonium nisi cum a superiori compellitur secundum ordinem
iuris. Quia si circa hoc veritas occultetur, nulli ex hoc speciale
damnum nascitur. Vel, si immineat periculum accusatori, non est
curandum, quia ipse se in hoc periculum sponte ingessit. Alia autem
ratio est de reo, cui periculum imminet eo nolente.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de occultatione
veritatis in casu illo quando aliquis non compellitur superioris
auctoritate veritatem propalare; et quando occultatio veritatis nulli
specialiter est damnosa.
Ad secundum dicendum quod de illis quae homini sunt commissa in secreto
per confessionem, nullo modo debet testimonium ferre, quia huiusmodi
non scit ut homo, sed tanquam Dei minister, et maius est vinculum
sacramenti quolibet hominis praecepto. Circa ea vero quae aliter
homini sub secreto committuntur, distinguendum est. Quandoque enim
sunt talia quae, statim cum ad notitiam hominis venerint, homo ea
manifestare tenetur, puta si pertineret ad corruptionem multitudinis
spiritualem vel corporalem, vel in grave damnum alicuius personae, vel
si quid aliud est huiusmodi, quod quis propalare tenetur vel
testificando vel denuntiando. Et contra hoc debitum obligari non
potest per secreti commissum, quia in hoc frangeret fidem quam alteri
debet. Quandoque vero sunt talia quae quis prodere non tenetur. Unde
potest obligari ex hoc quod sibi sub secreto committuntur. Et tunc
nullo modo tenetur ea prodere, etiam ex praecepto superioris, quia
servare fidem est de iure naturali; nihil autem potest praecipi homini
contra id quod est de iure naturali.
Ad tertium dicendum quod operari vel cooperari ad occisionem hominis
non competit ministris altaris, ut supra dictum est. Et ideo secundum
iuris ordinem compelli non possunt ad ferendum testimonium in causa
sanguinis.
|
|