|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sufficiat duorum
vel trium testimonium. Iudicium enim certitudinem requirit. Sed non
habetur certitudo veritatis per dictum duorum testium, legitur enim
III Reg. XXI quod Naboth ad dictum duorum testium falso
condemnatus est. Ergo duorum vel trium testimonium non sufficit.
2. Praeterea, testimonium, ad hoc quod sit credibile, debet esse
concors. Sed plerumque duorum vel trium testimonium in aliquo
discordat. Ergo non est efficax ad veritatem in iudicio probandam.
3. Praeterea, II, qu. IV, dicitur, praesul non damnetur nisi
in septuaginta duobus testibus. Presbyter autem cardinalis nisi
quadraginta quatuor testibus non deponatur. Diaconus cardinalis urbis
Romae nisi in viginti octo testibus non condemnabitur. Subdiaconus,
acolythus, exorcista, lector, ostiarius, nisi in septem testibus non
condemnabitur. Sed magis est periculosum peccatum eius qui in maiori
dignitate constitutus est, et ita minus est tolerandum. Ergo nec in
aliorum condemnatione sufficit duorum vel trium testimonium.
Sed contra est quod dicitur Deut. XVII, in ore duorum vel trium
testium peribit qui interficietur; et infra, XIX, in ore duorum
vel trium testium stabit omne verbum.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in I Ethic.,
certitudo non est similiter quaerenda in omni materia. In actibus enim
humanis, super quibus constituuntur iudicia et exiguntur testimonia,
non potest haberi certitudo demonstrativa, eo quod sunt circa
contingentia et variabilia. Et ideo sufficit probabilis certitudo,
quae ut in pluribus veritatem attingat, etsi in paucioribus a veritate
deficiat. Est autem probabile quod magis veritatem contineat dictum
multorum quam dictum unius. Et ideo, cum reus sit unus qui negat,
sed multi testes asserunt idem cum actore, rationabiliter institutum
est, iure divino et humano, quod dicto testium stetur. Omnis autem
multitudo in tribus comprehenditur, scilicet principio, medio et
fine, unde secundum philosophum, in I de coelo, omne et totum in
tribus ponimus. Ternarius quidem constituitur asserentium, cum duo
testes conveniunt cum actore. Et ideo requiritur binarius testium,
vel, ad maiorem certitudinem, ut sit ternarius, qui est multitudo
perfecta, in ipsis testibus. Unde et Eccle. IV dicitur,
funiculus triplex difficile rumpitur. Augustinus autem, super illud
Ioan. VIII, duorum hominum testimonium verum est, dicit quod in
hoc est Trinitas secundum mysterium commendata, in qua est perpetua
firmitas veritatis.
Ad primum ergo dicendum quod, quantacumque multitudo testium
determinaretur, posset quandoque testimonium esse iniquum, cum
scriptum sit Exod. XXIII, ne sequaris turbam ad faciendum
malum. Nec tamen, quia non potest in talibus infallibilis certitudo
haberi, debet negligi certitudo quae probabiliter haberi potest per
duos vel tres testes, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod discordia testium in aliquibus principalibus
circumstantiis, quae variant substantiam facti, puta in tempore vel
loco vel in personis de quibus principaliter agitur, aufert efficaciam
testimonii, quia si discordant in talibus, videntur singulares esse in
suis testimoniis, et de diversis factis loqui; puta si unus dicat hoc
factum esse tali tempore vel loco, alius alio tempore vel loco, non
videntur de eodem facto loqui. Non tamen praeiudicatur testimonio si
unus dicat se non recordari, et alius asserat determinatum tempus vel
locum. Et si in talibus omnino discordaverint testes actoris et rei,
si sint aequales numero et pares dignitate, statur pro reo, quia
facilior debet esse iudex ad absolvendum quam ad condemnandum; nisi
forte in causis favorabilibus, sicut est causa libertatis et
huiusmodi. Si vero testes eiusdem partis dissenserint, debet iudex ex
motu sui animi percipere cui parti sit standum, vel ex numero testium,
vel ex dignitate eorum, vel ex favorabilitate causae, vel ex
conditione negotii et dictorum. Multo autem magis testimonium unius
repellitur si sibi ipsi dissideat interrogatus de visu et scientia.
Non autem si dissideat interrogatus de opinione et fama, quia potest
secundum diversa visa et audita diversimode motus esse ad respondendum.
Si vero sit discordia testimonii in aliquibus circumstantiis non
pertinentibus ad substantiam facti, puta si tempus fuerit nubilosum vel
serenum, vel si domus fuerit picta aut non, aut aliquid huiusmodi,
talis discordia non praeiudicat testimonio, quia homines non
consueverunt circa talia multum sollicitari, unde facile a memoria
elabuntur. Quinimmo aliqua discordia in talibus facit testimonium
credibilius, ut Chrysostomus dicit, super Matth., quia si in
omnibus concordarent, etiam in minimis, viderentur ex condicto eundem
sermonem proferre. Quod tamen prudentiae iudicis relinquitur
discernendum.
Ad tertium dicendum quod illud locum habet specialiter in episcopis,
presbyteris, diaconibus et clericis Ecclesiae Romanae, propter eius
dignitatem. Et hoc triplici ratione. Primo quidem, quia in ea tales
institui debent quorum sanctitati plus credatur quam multis testibus.
Secundo, quia homines qui habent de aliis iudicare, saepe, propter
iustitiam, multos adversarios habent. Unde non est passim credendum
testibus contra eos, nisi magna multitudo conveniat. Tertio, quia ex
condemnatione alicuius eorum derogaretur in opinione hominum dignitati
illius Ecclesiae et auctoritati. Quod est periculosius quam in ea
tolerare aliquem peccatorem, nisi valde publicum et manifestum, de quo
grave scandalum oriretur.
|
|