|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod alicuius testimonium non
sit repellendum nisi propter culpam. Quibusdam enim in poenam
infligitur quod ad testimonium non admittantur, sicut patet in his qui
infamia notantur. Sed poena non est inferenda nisi pro culpa. Ergo
videtur quod nullius testimonium debeat repelli nisi propter culpam.
2. Praeterea, de quolibet praesumendum est bonum, nisi appareat
contrarium. Sed ad bonitatem hominis pertinet quod verum testimonium
dicat. Cum ergo non possit constare de contrario nisi propter aliquam
culpam, videtur quod nullius testimonium debeat repelli nisi propter
culpam.
3. Praeterea, ad ea quae sunt de necessitate salutis nullus redditur
non idoneus nisi propter peccatum. Sed testificari veritatem est de
necessitate salutis, ut supra dictum est. Ergo nullus debet excludi a
testificando nisi propter culpam.
Sed contra est quod Gregorius dicit, et habetur II, qu. I, quia
a servis suis accusatus est episcopus, sciendum est quod minime audiri
debuerunt.
Respondeo dicendum quod testimonium, sicut dictum est, non habet
infallibilem certitudinem, sed probabilem. Et ideo quidquid est quod
probabilitatem afferat in contrarium, reddit testimonium inefficax.
Redditur autem probabile quod aliquis in veritate testificanda non sit
firmus, quandoque quidem propter culpam, sicut infideles, infames,
item illi qui publico crimine rei sunt, qui nec accusare possunt,
quandoque autem absque culpa. Et hoc vel ex defectu rationis, sicut
patet in pueris, amentibus et mulieribus; vel ex affectu, sicut patet
de inimicis et de personis coniunctis et domesticis; vel etiam ex
exteriori conditione, sicut sunt pauperes, servi et illi quibus
imperari potest, de quibus probabile est quod facile possint induci ad
testimonium ferendum contra veritatem. Et sic patet quod testimonium
alicuius repellitur et propter culpam, et absque culpa.
Ad primum ergo dicendum quod repellere aliquem a testimonio magis
pertinet ad cautelam falsi testimonii vitandi quam ad poenam. Unde
ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum quod de quolibet praesumendum est bonum nisi
appareat contrarium, dummodo non vergat in periculum alterius. Quia
tunc est adhibenda cautela, ut non de facili unicuique credatur,
secundum illud I Ioan. IV, nolite credere omni spiritui.
Ad tertium dicendum quod testificari est de necessitate salutis,
supposita testis idoneitate et ordine iuris. Unde nihil prohibet
aliquos excusari a testimonio ferendo, si non reputentur idonei
secundum iura.
|
|