|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod falsum testimonium non
semper sit peccatum mortale. Contingit enim aliquem falsum testimonium
ferre ex ignorantia facti. Sed talis ignorantia excusat a peccato
mortali. Ergo testimonium falsum non semper est peccatum mortale.
2. Praeterea, mendacium quod alicui prodest et nulli nocet, est
officiosum, quod non est peccatum mortale. Sed quandoque in falso
testimonio est tale mendacium, puta cum aliquis falsum testimonium
perhibet ut aliquem a morte liberet, vel ab iniusta sententia quae
intentatur per alios falsos testes vel per iudicis perversitatem. Ergo
tale falsum testimonium non est peccatum mortale.
3. Praeterea, iuramentum a teste requiritur ut timeat peccare
mortaliter deierando. Hoc autem non esset necessarium si ipsum falsum
testimonium esset peccatum mortale. Ergo falsum testimonium non semper
est peccatum mortale.
Sed contra est quod dicitur Prov. XIX, falsus testis non erit
impunitus.
Respondeo dicendum quod falsum testimonium habet triplicem
deformitatem. Uno modo, ex periurio, quia testes non admittuntur
nisi iurati. Et ex hoc semper est peccatum mortale. Alio modo, ex
violatione iustitiae. Et hoc modo est peccatum mortale in suo genere,
sicut et quaelibet iniustitia. Et ideo in praecepto Decalogi sub hac
forma interdicitur falsum testimonium, cum dicitur Exod. XX, non
loquaris contra proximum tuum falsum testimonium, non enim contra
aliquem facit qui eum ab iniuria facienda impedit, sed solum qui ei
suam iustitiam tollit. Tertio modo, ex ipsa falsitate, secundum quod
omne mendacium est peccatum. Et ex hoc non habet falsum testimonium
quod semper sit peccatum mortale.
Ad primum ergo dicendum quod in testimonio ferendo non debet homo pro
certo asserere, quasi sciens, id de quo certus non est, sed dubium
debet sub dubio proferre, et id de quo certus est pro certo asserere.
Sed quia contingit ex labilitate humanae memoriae quod reputat se homo
quandoque certum esse de eo quod falsum est, si aliquis, cum debita
sollicitudine recogitans, existimet se certum esse de eo quod falsum
est, non peccat mortaliter hoc asserens, quia non dicit falsum
testimonium per se et ex intentione, sed per accidens, contra id quod
intendit.
Ad secundum dicendum quod iniustum iudicium iudicium non est. Et ideo
ex vi iudicii falsum testimonium in iniusto iudicio prolatum ad
iniustitiam impediendam, non habet rationem peccati mortalis, sed
solum ex iuramento violato.
Ad tertium dicendum quod homines maxime abhorrent peccata quae sunt
contra Deum, quasi gravissima, inter quae est periurium. Non autem
ita abhorrent peccata quae sunt contra proximum. Et ideo ad maiorem
certitudinem testimonii, requiritur testis iuramentum.
|
|