|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod advocatus teneatur
patrocinium praestare causae pauperum. Dicitur enim Exod.
XXIII, si videris asinum odientis te iacere sub onere, non
pertransibis, sed sublevabis cum eo. Sed non minus periculum imminet
pauperi si eius causa contra iustitiam opprimatur, quam si eius asinus
iaceat sub onere. Ergo advocatus tenetur praestare patrocinium causae
pauperum.
2. Praeterea, Gregorius dicit, in quadam homilia, habens
intellectum curet omnino ne taceat; habens rerum affluentiam a
misericordia non torpescat; habens artem qua regitur, usum illius cum
proximo partiatur; habens loquendi locum apud divitem, pro pauperibus
intercedat, talenti enim nomine cuilibet reputabitur quod vel minimum
accepit. Sed talentum commissum non abscondere, sed fideliter
dispensare quilibet tenetur, quod patet ex poena servi abscondentis
talentum, Matth. XXV. Ergo advocatus tenetur pro pauperibus
loqui.
3. Praeterea, praeceptum de misericordiae operibus adimplendis, cum
sit affirmativum, obligat pro loco et tempore, quod est maxime in
necessitate. Sed tempus necessitatis videtur esse quando alicuius
pauperis causa opprimitur. Ergo in tali casu videtur quod advocatus
teneatur pauperibus patrocinium praestare.
Sed contra, non minor necessitas est indigentis cibo quam indigentis
advocato. Sed ille qui habet potestatem cibandi non semper tenetur
pauperem cibare. Ergo nec advocatus semper tenetur causae pauperum
patrocinium praestare.
Respondeo dicendum quod cum praestare patrocinium causae pauperum ad
opus misericordiae pertineat, idem est hic dicendum quod et supra de
aliis misericordiae operibus dictum est. Nullus enim sufficit omnibus
indigentibus misericordiae opus impendere. Et ideo sicut Augustinus
dicit, in I de Doct. Christ., cum omnibus prodesse non possis,
his potissime consulendum est qui pro locorum et temporum vel
quarumlibet rerum opportunitatibus, constrictius tibi, quasi quadam
sorte, iunguntur. Dicit, pro locorum opportunitatibus, quia non
tenetur homo per mundum quaerere indigentes quibus subveniat, sed
sufficit si eis qui sibi occurrunt misericordiae opus impendat. Unde
dicitur Exod. XXIII, si occurreris bovi inimici tui aut asino
erranti, reduc ad eum. Addit autem, et temporum, quia non tenetur
homo futurae necessitati alterius providere, sed sufficit si praesenti
necessitati succurrat. Unde dicitur I Ioan. III, qui viderit
fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo,
et cetera. Subdit autem, vel quarumlibet rerum, quia homo sibi
coniunctis quacumque necessitudine maxime debet curam impendere;
secundum illud I ad Tim. V, si quis suorum, et maxime domesticorum
curam non habet, fidem negavit. Quibus tamen concurrentibus,
considerandum restat utrum aliquis tantam necessitatem patiatur quod non
in promptu appareat quomodo ei possit aliter subveniri. Et in tali
casu tenetur ei opus misericordiae impendere. Si autem in promptu
appareat quomodo ei aliter subveniri possit, vel per seipsum vel per
aliam personam magis coniunctam aut maiorem facultatem habentem, non
tenetur ex necessitate indigenti subvenire, ita quod non faciendo
peccet, quamvis, si subvenerit absque tali necessitate, laudabiliter
faciat. Unde advocatus non tenetur semper causae pauperum patrocinium
praestare, sed solum concurrentibus conditionibus praedictis.
Alioquin oporteret eum omnia alia negotia praetermittere, et solis
causis pauperum iuvandis intendere. Et idem dicendum est de medico,
quantum ad curationem pauperum.
Ad primum ergo dicendum quod quando asinus iacet sub onere, non potest
ei aliter subveniri in casu isto nisi per advenientes subveniatur, et
ideo tenentur iuvare. Non autem tenerentur si posset aliunde remedium
afferri.
Ad secundum dicendum quod homo talentum sibi creditum tenetur utiliter
dispensare, servata opportunitate locorum et temporum et aliarum
rerum, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod non quaelibet necessitas causat debitum
subveniendi, sed solum illa quae est dicta.
|
|