|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter aliqui
secundum iura arceantur ab officio advocandi. Ab operibus enim
misericordiae nullus debet arceri. Sed patrocinium praestare in causis
ad opera misericordiae pertinet, ut dictum est. Ergo nullus debet ab
hoc officio arceri.
2. Praeterea, contrariarum causarum non videtur esse idem effectus.
Sed esse deditum rebus divinis, et esse deditum peccatis, est
contrarium. Inconvenienter igitur excluduntur ab officio advocati
quidam propter religionem, ut monachi et clerici; quidam autem propter
culpam, ut infames et haeretici.
3. Praeterea, homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed ad
effectum dilectionis pertinet quod aliquis advocatus causae alicuius
patrocinetur. Inconvenienter ergo aliqui quibus conceditur pro seipsis
auctoritas advocationis, prohibentur patrocinari causis aliorum.
Sed contra est quod III, qu. VII, multae personae arcentur ab
officio postulandi.
Respondeo dicendum quod aliquis impeditur ab aliquo actu duplici
ratione, uno modo, propter impotentiam; alio modo, propter
indecentiam. Sed impotentia simpliciter excludit aliquem ab actu,
indecentia autem non excludit omnino, quia necessitas indecentiam
tollere potest. Sic igitur ab officio advocatorum prohibentur quidam
propter impotentiam, eo quod deficiunt sensu, vel interiori, sicut
furiosi et impuberes; vel exteriori, sicut surdi et muti. Est enim
necessaria advocato et interior peritia, qua possit convenienter
iustitiam assumptae causae ostendere, et iterum loquela cum auditu, ut
possit et pronuntiare et audire quod ei dicitur. Unde qui in his
defectum patiuntur omnino prohibentur ne sint advocati, nec pro se nec
pro aliis. Decentia autem huius officii exercendi tollitur
dupliciter. Uno modo, ex hoc quod aliquis est rebus maioribus
obligatus. Unde monachos et presbyteros non decet in quacumque causa
advocatos esse, neque clericos in iudicio saeculari, quia huiusmodi
personae sunt rebus divinis adstrictae. Alio modo, propter personae
defectum, vel corporalem, ut patet de caecis, qui convenienter iudici
adstare non possent; vel spiritualem, non enim decet ut alterius
iustitiae patronus existat qui in seipso iustitiam contempsit. Et ideo
infames, infideles et damnati de gravibus criminibus non decenter sunt
advocati. Tamen huiusmodi indecentiae necessitas praefertur. Et
propter hoc huiusmodi personae possunt pro seipsis, vel pro personis
sibi coniunctis, uti officio advocati. Unde et clerici pro Ecclesiis
suis possunt esse advocati, et monachi pro causa monasterii sui, si
abbas praeceperit.
Ad primum ergo dicendum quod ab operibus misericordiae interdum aliqui
propter impotentiam, interdum etiam propter indecentiam impediuntur.
Non enim omnia opera misericordiae omnes decent, sicut stultos non
decet consilium dare, neque ignorantes docere.
Ad secundum dicendum quod sicut virtus corrumpitur per superabundantiam
et defectum, ita aliquis fit indecens et per maius et per minus. Et
propter hoc quidam arcentur a patrocinio praestando in causis quia sunt
maiores tali officio, sicut religiosi et clerici, quidam vero quia
sunt minores quam ut eis hoc officium competat, sicut infames et
infideles.
Ad tertium dicendum quod non ita imminet homini necessitas patrocinari
causis aliorum sicut propriis, quia alii possunt sibi aliter
subvenire. Unde non est similis ratio.
|
|