|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod advocatus non peccet si
iniustam causam defendat. Sicut enim ostenditur peritia medici si
infirmitatem desperatam sanet, ita etiam ostenditur peritia advocati si
etiam iniustam causam defendere possit. Sed medicus laudatur si
infirmitatem desperatam sanet. Ergo etiam advocatus non peccat, sed
magis laudandus est, si iniustam causam defendat.
2. Praeterea, a quolibet peccato licet desistere. Sed advocatus
punitur si causam suam prodiderit, ut habetur II, qu. III.
Ergo advocatus non peccat iniustam causam defendendo, si eam
defendendam susceperit.
3. Praeterea, maius videtur esse peccatum si iniustitia utatur ad
iustam causam defendendam, puta producendo falsos testes vel allegando
falsas leges, quam iniustam causam defendendo, quia hoc est peccatum
in forma, illud in materia. Sed videtur advocato licere talibus
astutiis uti, sicut militi licet ex insidiis pugnare. Ergo videtur
quod advocatus non peccat si iniustam causam defendat.
Sed contra est quod dicitur II Paralip. XIX, impio praebes
auxilium, et idcirco iram domini merebaris. Sed advocatus defendens
causam iniustam impio praebet auxilium. Ergo, peccando, iram domini
meretur.
Respondeo dicendum quod illicitum est alicui cooperari ad malum
faciendum sive consulendo, sive adiuvando, sive qualitercumque
consentiendo, quia consilians et coadiuvans quodammodo est faciens; et
apostolus dicit, ad Rom. I, quod digni sunt morte non solum qui
faciunt peccatum, sed etiam qui consentiunt facientibus. Unde et
supra dictum est quod omnes tales ad restitutionem tenentur.
Manifestum est autem quod advocatus et auxilium et consilium praestat
ei cuius causae patrocinatur. Unde si scienter iniustam causam
defendit, absque dubio graviter peccat; et ad restitutionem tenetur
eius damni quod contra iustitiam per eius auxilium altera pars
incurrit. Si autem ignoranter iniustam causam defendit, putans esse
iustam, excusatur, secundum modum quo ignorantia excusare potest.
Ad primum ergo dicendum quod medicus accipiens in cura infirmitatem
desperatam nulli facit iniuriam. Advocatus autem suscipiens causam
iniustam iniuste laedit eum contra quem patrocinium praestat. Et ideo
non est similis ratio. Quamvis enim laudabilis videatur quantum ad
peritiam artis, tamen peccat quantum ad iniustitiam voluntatis, qua
abutitur arte ad malum.
Ad secundum dicendum quod advocatus, si in principio credidit causam
iustam esse et postea in processu appareat eam esse iniustam, non debet
eam prodere, ut scilicet aliam partem iuvet, vel secreta suae causae
alteri parti revelet. Potest tamen et debet causam deserere; vel eum
cuius causam agit ad cedendum inducere, sive ad componendum, sine
adversarii damno.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, militi vel duci
exercitus licet in bello iusto ex insidiis agere ea quae facere debet
prudenter occultando, non autem falsitatem fraudulenter faciendo, quia
etiam hosti fidem servare oportet, sicut Tullius dicit, in III de
Offic. Unde et advocato defendenti causam iustam licet prudenter
occultare ea quibus impediri posset processus eius, non autem licet ei
aliqua falsitate uti.
|
|