|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod advocato non liceat pro
suo patrocinio pecuniam accipere. Opera enim misericordiae non sunt
intuitu humanae remunerationis facienda, secundum illud Luc. XIV,
cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque vicinos
divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio.
Sed praestare patrocinium causae alicuius pertinet ad opera
misericordiae, ut dictum est. Ergo non licet advocato accipere
retributionem pecuniae pro patrocinio praestito.
2. Praeterea, spirituale non est pro temporali commutandum. Sed
patrocinium praestitum videtur esse quiddam spirituale, cum sit usus
scientiae iuris. Ergo non licet advocato pro patrocinio praestito
pecuniam accipere.
3. Praeterea, sicut ad iudicium concurrit persona advocati, ita
etiam persona iudicis et persona testis. Sed secundum Augustinum, ad
Macedonium, non debet iudex vendere iustum iudicium, nec testis verum
testimonium. Ergo nec advocatus poterit vendere iustum patrocinium.
Sed contra est quod Augustinus dicit ibidem, quod advocatus licite
vendit iustum patrocinium, et iurisperitus verum consilium.
Respondeo dicendum quod ea quae quis non tenetur alteri exhibere,
iuste potest pro eorum exhibitione recompensationem accipere.
Manifestum est autem quod advocatus non semper tenetur patrocinium
praestare aut consilium dare causis aliorum. Et ideo si vendat suum
patrocinium sive consilium, non agit contra iustitiam. Et eadem ratio
est de medico opem ferente ad sanandum, et de omnibus aliis huiusmodi
personis, dum tamen moderate accipiant, considerata conditione
personarum et negotiorum et laboris, et consuetudine patriae. Si
autem per improbitatem aliquid immoderate extorqueat, peccat contra
iustitiam. Unde Augustinus dicit, ad Macedonium, quod ab his
extorta per immoderatam improbitatem repeti solent, data per
tolerabilem consuetudinem non solent.
Ad primum ergo dicendum quod non semper quae homo potest misericorditer
facere, tenetur facere gratis, alioquin nulli liceret aliquam rem
vendere, quia quamlibet rem potest homo misericorditer impendere. Sed
quando eam misericorditer impendit, non humanam, sed divinam
remunerationem quaerere debet. Et similiter advocatus, quando causae
pauperum misericorditer patrocinatur, non debet intendere
remunerationem humanam, sed divinam, non tamen semper tenetur gratis
patrocinium impendere.
Ad secundum dicendum quod etsi scientia iuris sit quiddam spirituale,
tamen usus eius fit opere corporali. Et ideo pro eius recompensatione
licet pecuniam accipere, alioquin nulli artifici liceret de arte sua
lucrari.
Ad tertium dicendum quod iudex et testis communes sunt utrique parti,
quia iudex tenetur iustam sententiam dare, et testis tenetur verum
testimonium dicere; iustitia autem et veritas non declinant in unam
partem magis quam in aliam. Et ideo iudicibus de publico sunt
stipendia laboris statuta; et testes accipiunt, non quasi pretium
testimonii, sed quasi stipendium laboris, expensas vel ab utraque
parte, vel ab ea a qua inducuntur, quia nemo militat stipendiis suis
unquam, ut dicitur I ad Cor. IX. Sed advocatus alteram partem
tantum defendit. Et ideo licite potest pretium accipere a parte quam
adiuvat.
|
|