|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod contumelia non consistat
in verbis. Contumelia enim importat quoddam nocumentum proximo
illatum, cum pertineat ad iniustitiam. Sed verba nullum nocumentum
videntur inferre proximo, nec in rebus nec in persona. Ergo
contumelia non consistit in verbis.
2. Praeterea, contumelia videtur ad quandam dehonorationem
pertinere. Sed magis aliquis potest inhonorari seu vituperari factis
quam verbis. Ergo videtur quod contumelia non consistit in verbis,
sed magis in factis.
3. Praeterea, dehonoratio quae fit in verbis dicitur convicium vel
improperium. Sed contumelia videtur differre a convicio et
improperio. Ergo contumelia non consistit in verbis.
Sed contra, nihil auditu percipitur nisi verbum. Sed contumelia
auditu percipitur, secundum illud Ierem. XX, audivi contumelias in
circuitu. Ergo contumelia est in verbis.
Respondeo dicendum quod contumelia importat dehonorationem alicuius.
Quod quidem contingit dupliciter. Cum enim honor aliquam excellentiam
consequatur, uno modo aliquis alium dehonorat cum privat eum
excellentia propter quam habebat honorem. Quod quidem fit per peccata
factorum, de quibus supra dictum est. Alio modo, cum aliquis id quod
est contra honorem alicuius deducit in notitiam eius et aliorum. Et
hoc proprie pertinet ad contumeliam. Quod quidem fit per aliqua
signa. Sed sicut Augustinus dicit, in II de Doct. Christ.,
omnia signa, verbis comparata, paucissima sunt, verba enim inter
homines obtinuerunt principatum significandi quaecumque animo
concipiuntur. Et ideo contumelia, proprie loquendo, in verbis
consistit. Unde Isidorus dicit, in libro Etymol., quod
contumeliosus dicitur aliquis quia velox est et tumet verbis iniuriae.
Quia tamen etiam per facta aliqua significatur aliquid, quae in hoc
quod significant habent vim verborum significantium; inde est quod
contumelia, extenso nomine, etiam in factis dicitur. Unde Rom.
I, super illud, contumeliosos, superbos, dicit Glossa quod
contumeliosi sunt qui dictis vel factis contumelias et turpia inferunt.
Ad primum ergo dicendum quod verba secundum suam essentiam, idest
inquantum sunt quidam soni audibiles, nullum nocumentum alteri
inferunt, nisi forte gravando auditum, puta cum aliquis nimis alte
loquitur. Inquantum vero sunt signa repraesentantia aliquid in
notitiam aliorum, sic possunt multa damna inferre. Inter quae unum
est quod homo damnificatur quantum ad detrimentum honoris sui vel
reverentiae sibi ab aliis exhibendae. Et ideo maior est contumelia si
aliquis alicui defectum suum dicat coram multis. Et tamen si sibi soli
dicat, potest esse contumelia, inquantum ipse qui loquitur contra
audientis reverentiam agit.
Ad secundum dicendum quod intantum aliquis aliquem factis dehonorat
inquantum illa facta vel faciunt vel significant illud quod est contra
honorem alicuius. Quorum primum non pertinet ad contumeliam, sed ad
alias iniustitiae species, de quibus supra dictum est. Secundum vero
pertinet ad contumeliam inquantum facta habent vim verborum in
significando.
Ad tertium dicendum quod convicium et improperium consistunt in
verbis, sicut et contumelia, quia per omnia haec repraesentatur
aliquis defectus alicuius in detrimentum honoris ipsius. Huiusmodi
autem defectus est triplex. Scilicet defectus culpae, qui
repraesentatur per verba contumeliosa. Et defectus generaliter culpae
et poenae, qui repraesentatur per convitium, quia vitium consuevit
dici non solum animae, sed etiam corporis. Unde si quis alicui
iniuriose dicat eum esse caecum, convicium quidem dicit, sed non
contumeliam, si quis autem dicat alteri quod sit fur, non solum
convicium, sed etiam contumeliam infert. Quandoque vero repraesentat
aliquis alicui defectum minorationis sive indigentiae, qui etiam
derogat honori consequenti quamcumque excellentiam. Et hoc fit per
verbum improperii, quod proprie est quando aliquis iniuriose alteri ad
memoriam reducit auxilium quod contulit ei necessitatem patienti. Unde
dicitur Eccli. XX, exigua dabit, et multa improperabit.
Quandoque tamen unum istorum pro alio ponitur.
|
|