|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contumelia, vel
convicium, non sit peccatum mortale. Nullum enim peccatum mortale est
actus alicuius virtutis. Sed conviciari est actus alicuius virtutis,
scilicet eutrapeliae, ad quam pertinet bene conviciari, secundum
philosophum, in IV Ethic. Ergo convicium, sive contumelia, non
est peccatum mortale.
2. Praeterea, peccatum mortale non invenitur in viris perfectis.
Qui tamen aliquando convicia vel contumelias dicunt, sicut patet de
apostolo, qui, ad Gal. III, dixit, o insensati Galatae. Et
dominus dicit, Luc. ult., o stulti, et tardi corde ad credendum.
Ergo convicium, sive contumelia, non est peccatum mortale.
3. Praeterea, quamvis id quod est peccatum veniale ex genere possit
fieri mortale, non tamen peccatum quod ex genere est mortale potest
esse veniale, ut supra habitum est. Si ergo dicere convicium vel
contumeliam esset peccatum mortale ex genere suo, sequeretur quod
semper esset peccatum mortale. Quod videtur esse falsum, ut patet in
eo qui leviter et ex subreptione, vel ex levi ira dicit aliquod verbum
contumeliosum. Non ergo contumelia vel convicium ex genere suo est
peccatum mortale.
Sed contra, nihil meretur poenam aeternam Inferni nisi peccatum
mortale. Sed convicium vel contumelia meretur poenam Inferni,
secundum illud Matth. V, qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit
Gehennae ignis. Ergo convicium vel contumelia est peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, verba inquantum sunt
soni quidam, non sunt in nocumentum aliorum, sed inquantum significant
aliquid. Quae quidem significatio ex interiori affectu procedit. Et
ideo in peccatis verborum maxime considerandum videtur ex quo affectu
aliquis verba proferat. Cum igitur convicium, seu contumelia, de sui
ratione importet quandam dehonorationem, si intentio proferentis ad hoc
feratur ut aliquis per verba quae profert honorem alterius auferat, hoc
proprie et per se est dicere convicium vel contumeliam. Et hoc est
peccatum mortale, non minus quam furtum vel rapina, non enim homo
minus amat suum honorem quam rem possessam. Si vero aliquis verbum
convicii vel contumeliae alteri dixerit, non tamen animo dehonorandi,
sed forte propter correctionem vel propter aliquid huiusmodi, non dicit
convicium vel contumeliam formaliter et per se, sed per accidens et
materialiter, inquantum scilicet dicit id quod potest esse convicium,
vel contumelia. Unde hoc potest esse quandoque peccatum veniale;
quandoque autem absque omni peccato. In quo tamen necessaria est
discretio, ut moderate homo talibus verbis utatur. Quia posset esse
ita grave convicium quod, per incautelam prolatum, auferret honorem
eius contra quem proferretur. Et tunc posset homo peccare mortaliter
etiam si non intenderet dehonorationem alterius. Sicut etiam si
aliquis, incaute alium ex ludo percutiens, graviter laedat, culpa non
caret.
Ad primum ergo dicendum quod ad eutrapelum pertinet dicere aliquod leve
convicium, non ad dehonorationem vel ad contristationem eius in quem
dicitur, sed magis causa delectationis et ioci. Et hoc potest esse
sine peccato, si debitae circumstantiae observantur. Si vero aliquis
non reformidet contristare eum in quem profertur huiusmodi iocosum
convicium, dummodo aliis risum excitet, hoc est vitiosum, ut ibidem
dicitur.
Ad secundum dicendum quod sicut licitum est aliquem verberare vel in
rebus damnificare causa disciplinae, ita etiam et causa disciplinae
potest aliquis alteri, quem debet corrigere, verbum aliquod
conviciosum dicere. Et hoc modo dominus discipulos vocavit stultos,
et apostolus Galatas insensatos. Tamen, sicut dicit Augustinus, in
libro de Serm. Dom. in monte, raro, et ex magna necessitate
obiurgationes sunt adhibendae, in quibus non nobis, sed ut domino
serviatur, instemus.
Ad tertium dicendum quod, cum peccatum convicii vel contumeliae ex
animo dicentis dependeat, potest contingere quod sit peccatum veniale,
si sit leve convicium, non multum hominem dehonestans, et proferatur
ex aliqua animi levitate, vel ex levi ira, absque firmo proposito
aliquem dehonestandi, puta cum aliquis intendit aliquem per huiusmodi
verbum leviter contristare.
|
|