|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquis non debeat
contumelias sibi illatas sustinere. Qui enim sustinet contumeliam sibi
illatam, audaciam nutrit conviciantis. Sed hoc non est faciendum.
Ergo homo non debet sustinere contumeliam sibi illatam, sed magis
convicianti respondere.
2. Praeterea, homo debet plus se diligere quam alium. Sed aliquis
non debet sustinere quod alteri convicium inferatur, unde dicitur
Prov. XXVI, qui imponit stulto silentium, iras mitigat. Ergo
etiam aliquis non debet sustinere contumelias illatas sibi.
3. Praeterea, non licet alicui vindicare seipsum, secundum illud,
mihi vindictam, et ego retribuam. Sed aliquis non resistendo
contumeliae se vindicat, secundum illud Chrysostomi, si vindicare
vis, sile, et funestam ei dedisti plagam. Ergo aliquis non debet,
silendo, sustinere verba contumeliosa, sed magis respondere.
Sed contra est quod dicitur in Psalm., qui inquirebant mala mihi,
locuti sunt vanitates; et postea subdit, ego autem tanquam surdus non
audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.
Respondeo dicendum quod sicut patientia necessaria est in his quae
contra nos fiunt, ita etiam in his quae contra nos dicuntur.
Praecepta autem patientiae in his quae contra nos fiunt, sunt in
praeparatione animae habenda, sicut Augustinus, in libro de Serm.
Dom. in monte, exponit illud praeceptum domini, si quis percusserit
te in una maxilla, praebe ei et aliam, ut scilicet homo sit paratus
hoc facere, si opus fuerit; non tamen hoc semper tenetur facere actu,
quia nec ipse dominus hoc fecit, sed, cum suscepisset alapam, dixit,
quid me caedis? Ut habetur Ioan. XVIII. Et ideo etiam circa
verba contumeliosa quae contra nos dicuntur, est idem intelligendum.
Tenemur enim habere animum paratum ad contumelias tolerandas si
expediens fuerit. Quandoque tamen oportet ut contumeliam illatam
repellamus, maxime propter duo. Primo quidem, propter bonum eius qui
contumeliam infert, ut videlicet eius audacia reprimatur, et de cetero
talia non attentet; secundum illud Prov. XXVI, responde stulto
iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur. Alio modo, propter
bonum multorum, quorum profectus impeditur per contumelias nobis
illatas. Unde Gregorius dicit, super Ezech., Homil. IX, hi
quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt,
detrahentium sibi verba compescere, ne eorum praedicationem non audiant
qui audire poterant, et in pravis moribus remanentes, bene vivere
contemnant.
Ad primum ergo dicendum quod audaciam conviciantis contumeliosi debet
aliquis moderate reprimere, scilicet propter officium caritatis, non
propter cupiditatem privati honoris. Unde dicitur Prov. XXVI,
ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne ei similis efficiaris.
Ad secundum dicendum quod in hoc quod aliquis alienas contumelias
reprimit, non ita timetur cupiditas privati honoris sicut cum aliquis
repellit contumelias proprias, magis autem videtur hoc provenire ex
caritatis affectu.
Ad tertium dicendum quod si aliquis hoc animo taceret ut tacendo
contumeliantem ad iracundiam provocaret, pertineret hoc ad vindictam.
Sed si aliquis taceat volens dare locum irae, hoc est laudabile.
Unde dicitur Eccli. VIII, non litiges cum homine linguato, et
non struas in ignem illius ligna.
|
|