|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod contumelia non oriatur
ex ira. Quia dicitur Prov. XI, ubi superbia, ibi contumelia.
Sed ira est vitium distinctum a superbia. Ergo contumelia non oritur
ex ira.
2. Praeterea, Prov. XX dicitur, omnes stulti miscentur
contumeliis. Sed stultitia est vitium oppositum sapientiae, ut supra
habitum est, ira autem opponitur mansuetudini. Ergo contumelia non
oritur ex ira.
3. Praeterea, nullum peccatum diminuitur ex sua causa. Sed
peccatum contumeliae diminuitur si ex ira proferatur, gravius enim
peccat qui ex odio contumeliam infert quam qui ex ira. Ergo contumelia
non oritur ex ira.
Sed contra est quod Gregorius dicit, XXXI Moral., quod ex ira
oriuntur contumeliae.
Respondeo dicendum quod, cum unum peccatum possit ex diversis oriri,
ex illo tamen dicitur principalius habere originem ex quo frequentius
procedere consuevit, propter propinquitatem ad finem ipsius.
Contumelia autem magnam habet propinquitatem ad finem irae, qui est
vindicta, nulla enim vindicta est irato magis in promptu quam inferre
contumeliam alteri. Et ideo contumelia maxime oritur ex ira.
Ad primum ergo dicendum quod contumelia non ordinatur ad finem
superbiae, qui est celsitudo, et ideo non directe contumelia oritur ex
superbia. Disponit tamen superbia ad contumeliam, inquantum illi qui
se superiores aestimant, facilius alios contemnunt et iniurias eis
irrogant. Facilius etiam irascuntur, utpote reputantes indignum
quidquid contra eorum voluntatem agitur.
Ad secundum dicendum quod, secundum philosophum, in VII Ethic.,
ira non perfecte audit rationem, et sic iratus patitur rationis
defectum, in quo convenit cum stultitia. Et propter hoc ex stultitia
oritur contumelia, secundum affinitatem quam habet cum ira.
Ad tertium dicendum quod, secundum philosophum, in II Rhet.,
iratus intendit manifestam offensam, quod non curat odiens. Et ideo
contumelia, quae importat manifestam iniuriam, magis pertinet ad iram
quam ad odium.
|
|