|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod detractio non sit
denigratio alienae famae per occulta verba, ut a quibusdam definitur.
Occultum enim et manifestum sunt circumstantiae non constituentes
speciem peccati, accidit enim peccato quod a multis sciatur vel a
paucis. Sed illud quod non constituit speciem peccati non pertinet ad
rationem ipsius, nec debet poni in eius definitione. Ergo ad rationem
detractionis non pertinet quod fiat per occulta verba.
2. Praeterea, ad rationem famae pertinet publica notitia. Si
igitur per detractionem denigretur fama alicuius, non poterit hoc fieri
per verba occulta, sed per verba in manifesto dicta.
3. Praeterea, ille detrahit qui aliquid subtrahit vel diminuit de eo
quod est. Sed quandoque denigratur fama alicuius etiam si nihil
subtrahatur de veritate, puta cum aliquis vera crimina alicuius
pandit. Ergo non omnis denigratio famae est detractio.
Sed contra est quod dicitur Eccle. X, si mordeat serpens in
silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Ergo occulte
mordere famam alicuius est detrahere.
Respondeo dicendum quod sicut facto aliquis alteri nocet dupliciter,
manifeste quidem sicut in rapina vel quacumque violentia illata,
occulte autem sicut in furto et dolosa percussione; ita etiam verbo
aliquis dupliciter aliquem laedit, uno modo, in manifesto, et hoc fit
per contumeliam, ut supra dictum est; alio modo, occulte, et hoc fit
per detractionem. Ex hoc autem quod aliquis manifeste verba contra
alium profert, videtur eum parvipendere, unde ex hoc ipso
exhonoratur, et ideo contumelia detrimentum affert honori eius in quem
profertur. Sed qui verba contra aliquem profert in occulto, videtur
eum vereri magis quam parvipendere, unde non directe infert detrimentum
honori, sed famae; inquantum, huiusmodi verba occulte proferens,
quantum in ipso est, eos qui audiunt facit malam opinionem habere de eo
contra quem loquitur. Hoc enim intendere videtur, et ad hoc conatur
detrahens, ut eius verbis credatur. Unde patet quod detractio differt
a contumelia dupliciter. Uno modo, quantum ad modum proponendi
verba, quia scilicet contumeliosus manifeste contra aliquem loquitur,
detractor autem occulte. Alio modo, quantum ad finem intentum, sive
quantum ad nocumentum illatum, quia scilicet contumeliosus derogat
honori, detractor famae.
Ad primum ergo dicendum quod in involuntariis commutationibus, ad quas
reducuntur omnia nocumenta proximo illata verbo vel facto, diversificat
rationem peccati occultum et manifestum, quia alia est ratio
involuntarii per violentiam, et per ignorantiam, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod verba detractionis dicuntur occulta non
simpliciter, sed per comparationem ad eum de quo dicuntur, quia eo
absente et ignorante, dicuntur. Sed contumeliosus in faciem contra
hominem loquitur. Unde si aliquis de alio male loquatur coram multis,
eo absente, detractio est, si autem eo solo praesente, contumelia
est. Quamvis etiam si uni soli aliquis de absente malum dicat,
corrumpit famam eius, non in toto, sed in parte.
Ad tertium dicendum quod aliquis dicitur detrahere non quia diminuat de
veritate, sed quia diminuit famam eius. Quod quidem quandoque fit
directe, quandoque indirecte. Directe quidem, quadrupliciter, uno
modo, quando falsum imponit alteri; secundo, quando peccatum adauget
suis verbis; tertio, quando occultum revelat; quarto, quando id quod
est bonum dicit mala intentione factum. Indirecte autem, vel negando
bonum alterius; vel malitiose reticendo.
|
|