|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod detractio non sit
peccatum mortale. Nullus enim actus virtutis est peccatum mortale.
Sed revelare peccatum occultum, quod, sicut dictum est, ad
detractionem pertinet, est actus virtutis, vel caritatis, dum aliquis
fratris peccatum denuntiat eius emendationem intendens; vel etiam est
actus iustitiae, dum aliquis fratrem accusat. Ergo detractio non est
peccatum mortale.
2. Praeterea, super illud Prov. XXIV, cum detractoribus non
commiscearis, dicit Glossa, hoc specialiter vitio periclitatur totum
genus humanum. Sed nullum peccatum mortale in toto humano genere
invenitur, quia multi abstinent a peccato mortali, peccata autem
venialia sunt quae in omnibus inveniuntur. Ergo detractio est peccatum
veniale.
3. Praeterea, Augustinus, in homilia de igne Purg., inter
peccata minuta ponit, quando cum omni facilitate vel temeritate
maledicimus, quod pertinet ad detractionem. Ergo detractio est
peccatum veniale.
Sed contra est quod Rom. I dicitur, detractores, Deo odibiles,
quod ideo additur, ut dicit Glossa, ne leve putetur propter hoc quod
consistit in verbis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccata verborum
maxime sunt ex intentione dicentis diiudicanda. Detractio autem,
secundum suam rationem, ordinatur ad denigrandam famam alicuius. Unde
ille, per se loquendo, detrahit qui ad hoc de aliquo obloquitur, eo
absente, ut eius famam denigret. Auferre autem alicui famam valde
grave est, quia inter res temporales videtur fama esse pretiosior, per
cuius defectum homo impeditur a multis bene agendis. Propter quod
dicitur Eccli. XLI, curam habe de bono nomine, hoc enim magis
permanebit tibi quam mille thesauri magni et pretiosi. Et ideo
detractio, per se loquendo, est peccatum mortale. Contingit tamen
quandoque quod aliquis dicit aliqua verba per quae diminuitur fama
alicuius, non hoc intendens, sed aliquid aliud hoc autem non est
detrahere per se et formaliter loquendo, sed solum materialiter et
quasi per accidens. Et si quidem verba per quae fama alterius
diminuitur proferat aliquis propter aliquod bonum vel necessarium,
debitis circumstantiis observatis, non est peccatum, nec potest dici
detractio. Si autem proferat ex animi levitate, vel propter aliquid
non necessarium, non est peccatum mortale, nisi forte verbum quod
dicitur sit adeo grave quod notabiliter famam alicuius laedat, et
praecipue in his quae pertinent ad honestatem vitae; quia hoc ex ipso
genere verborum habet rationem peccati mortalis. Et tenetur aliquis ad
restitutionem famae, sicut ad restitutionem cuiuslibet rei subtractae,
eo modo quo supra dictum est, cum de restitutione ageretur.
Ad primum ergo dicendum quod revelare peccatum occultum alicuius
propter eius emendationem denuntiando, vel propter bonum publicae
iustitiae accusando, non est detrahere, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod Glossa illa non dicit quod detractio in toto
genere humano inveniatur, sed addit, paene. Tum quia stultorum
infinitus est numerus, et pauci sunt qui ambulant per viam salutis.
Tum etiam quia pauci vel nulli sunt qui non aliquando ex animi levitate
aliquid dicunt unde in aliquo, vel leviter, alterius fama minoratur,
quia, ut dicitur Iac. III, si quis in verbo non offendit, hic
perfectus est vir.
Ad tertium dicendum quod Augustinus loquitur in casu illo quo aliquis
dicit aliquod leve malum de alio non ex intentione nocendi, sed ex
animi levitate vel ex lapsu linguae.
|
|