|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod detractio sit gravius
omnibus peccatis quae in proximum committuntur. Quia super illud
Psalm., pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi, dicit Glossa,
plus nocent in membris detrahentes Christo, quia animas crediturorum
interficiunt, quam qui eius carnem, mox resurrecturam, peremerunt.
Ex quo videtur quod detractio sit gravius peccatum quam homicidium,
quanto gravius est occidere animam quam occidere corpus. Sed
homicidium est gravius inter cetera peccata quae in proximum
committuntur. Ergo detractio est simpliciter inter omnia gravior.
2. Praeterea, detractio videtur esse gravius peccatum quam
contumelia quia contumeliam potest homo repellere, non autem
detractionem latentem. Sed contumelia videtur esse maius peccatum quam
adulterium, per hoc quod adulterium unit duos in unam carnem,
contumelia autem unitos in multa dividit. Ergo detractio est maius
peccatum quam adulterium, quod tamen, inter alia peccata quae sunt in
proximum, magnam gravitatem habet.
3. Praeterea, contumelia oritur ex ira, detractio autem ex
invidia, ut patet per Gregorium, XXXI Moral. Sed invidia est
maius peccatum quam ira. Ergo et detractio est maius peccatum quam
contumelia. Et sic idem quod prius.
4. Praeterea, tanto aliquod peccatum est gravius quanto graviorem
defectum inducit. Sed detractio inducit gravissimum defectum,
scilicet excaecationem mentis, dicit enim Gregorius, quid aliud
detrahentes faciunt nisi quod in pulverem sufflant et in oculos suos
terram excitant, ut unde plus detractionis perflant, inde minus
veritatis videant? Ergo detractio est gravissimum peccatum inter ea
quae committuntur in proximum.
Sed contra, gravius est peccare facto quam verbo. Sed detractio est
peccatum verbi, adulterium autem et homicidium et furtum sunt peccata
in factis. Ergo detractio non est gravius ceteris peccatis quae sunt
in proximum.
Respondeo dicendum quod peccata quae committuntur in proximum sunt
pensanda per se quidem secundum nocumenta quae proximo inferuntur, quia
ex hoc habent rationem culpae. Tanto autem est maius nocumentum quanto
maius bonum demitur. Cum autem sit triplex bonum hominis, scilicet
bonum animae et bonum corporis et bonum exteriorum rerum, bonum
animae, quod est maximum, non potest alicui ab alio tolli nisi
occasionaliter, puta per malam persuasionem, quae necessitatem non
infert, sed alia duo bona, scilicet corporis et exteriorum rerum,
possunt ab alio violenter auferri. Sed quia bonum corporis praeeminet
bono exteriorum rerum, graviora sunt peccata quibus infertur nocumentum
corpori quam ea quibus infertur nocumentum exterioribus rebus. Unde
inter cetera peccata quae sunt in proximum, homicidium gravius est,
per quod tollitur vita proximi iam actu existens, consequenter autem
adulterium, quod est contra debitum ordinem generationis humanae, per
quam est introitus ad vitam. Consequenter autem sunt exteriora bona.
Inter quae, fama praeeminet divitiis, eo quod propinquior est
spiritualibus bonis, unde dicitur Prov. XXII, melius est nomen
bonum quam divitiae multae. Et ideo detractio, secundum suum genus,
est maius peccatum quam furtum, minus tamen quam homicidium vel
adulterium. Potest tamen esse alius ordo propter circumstantias
aggravantes vel diminuentes. Per accidens autem gravitas peccati
attenditur ex parte peccantis, qui gravius peccat si ex deliberatione
peccet quam si peccet ex infirmitate vel incautela. Et secundum hoc
peccata locutionis habent aliquam levitatem, inquantum de facili ex
lapsu linguae proveniunt, absque magna praemeditatione.
Ad primum ergo dicendum quod illi qui detrahunt Christo impedientes
fidem membrorum ipsius, derogant divinitati eius, cui fides
innititur. Unde non est simplex detractio, sed blasphemia.
Ad secundum dicendum quod gravius peccatum est contumelia quam
detractio, inquantum habet maiorem contemptum proximi, sicut et rapina
est gravius peccatum quam furtum, ut supra dictum est. Contumelia
tamen non est gravius peccatum quam adulterium, non enim gravitas
adulterii pensatur ex coniunctione corporum, sed ex deordinatione
generationis humanae. Contumeliosus autem non sufficienter causat
inimicitiam in alio, sed occasionaliter tantum dividit unitos,
inquantum scilicet per hoc quod mala alterius promit, alios, quantum
in se est, ab eius amicitia separat, licet ad hoc per eius verba non
cogantur. Sic etiam et detractor occasionaliter est homicida,
inquantum scilicet per sua verba dat alteri occasionem ut proximum odiat
vel contemnat. Propter quod in epistola Clementis dicitur detractores
esse homicidas, scilicet occasionaliter, quia qui odit fratrem suum,
homicida est, ut dicitur I Ioan. III.
Ad tertium dicendum quod quia ira quaerit in manifesto vindictam
inferre, ut philosophus dicit, in II Rhet., ideo detractio, quae
est in occulto, non est filia irae, sicut contumelia; sed magis
invidiae, quae nititur qualitercumque minuere gloriam proximi. Nec
tamen sequitur propter hoc quod detractio sit gravior quam contumelia,
quia ex minori vitio potest oriri maius peccatum, sicut ex ira nascitur
homicidium et blasphemia. Origo enim peccatorum attenditur secundum
inclinationem ad finem, quod est ex parte conversionis, gravitas autem
peccati magis attenditur ex parte aversionis.
Ad quartum dicendum quod quia homo laetatur in sententia oris sui, ut
dicitur Prov. XV, inde est quod ille qui detrahit incipit magis
amare et credere quod dicit; et per consequens proximum magis odire;
et sic magis recedere a cognitione veritatis. Iste tamen effectus
potest sequi etiam ex aliis peccatis quae pertinent ad odium proximi.
|
|