|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod audiens qui tolerat
detrahentem non graviter peccet. Non enim aliquis magis tenetur alteri
quam sibi ipsi. Sed laudabile est si patienter homo suos detractores
toleret, dicit enim Gregorius, super Ezech. Homil. IX, linguas
detrahentium, sicut nostro studio non debemus excitare, ne ipsi
pereant; ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter
tolerare, ut nobis meritum crescat. Ergo non peccat aliquis si
detractionibus aliorum non resistat.
2. Praeterea, Eccli. IV dicitur, non contradicas verbo
veritatis ullo modo. Sed quandoque aliquis detrahit verba veritatis
dicendo, ut supra dictum est. Ergo videtur quod non semper teneatur
homo detractionibus resistere.
3. Praeterea, nullus debet impedire id quod est in utilitatem
aliorum. Sed detractio frequenter est in utilitatem eorum contra quos
detrahitur, dicit enim pius Papa, nonnunquam detractio adversus bonos
excitatur, ut quos vel domestica adulatio vel aliorum favor in altum
extulerat, detractio humiliet. Ergo aliquis non debet detractiones
impedire.
Sed contra est quod Hieronymus dicit, cave ne linguam aut aures
habeas prurientes, aut aliis detrahas, aut alios audias detrahentes.
Respondeo dicendum quod, secundum apostolum, ad Rom. I, digni
sunt morte non solum qui peccata faciunt, sed etiam qui facientibus
peccata consentiunt. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo,
directe, quando scilicet quis inducit alium ad peccatum, vel ei placet
peccatum. Alio modo, indirecte, quando scilicet non resistit, cum
resistere possit, et hoc contingit quandoque non quia peccatum
placeat, sed propter aliquem humanum timorem. Dicendum est ergo quod
si aliquis detractiones audiat absque resistentia, videtur detractori
consentire, unde fit particeps peccati eius. Et si quidem inducat eum
ad detrahendum, vel saltem placeat ei detractio, propter odium eius
cui detrahitur, non minus peccat quam detrahens, et quandoque magis.
Unde Bernardus dicit, detrahere, aut detrahentem audire, quid horum
damnabilius sit, non facile dixerim. Si vero non placeat ei
peccatum, sed ex timore vel negligentia vel etiam verecundia quadam
omittat repellere detrahentem, peccat quidem, sed multo minus quam
detrahens, et plerumque venialiter. Quandoque etiam hoc potest esse
peccatum mortale, vel propter hoc quod alicui ex officio incumbit
detrahentem corrigere; vel propter aliquod periculum consequens; vel
propter radicem, qua timor humanus quandoque potest esse peccatum
mortale, ut supra habitum est.
Ad primum ergo dicendum quod detractiones suas nullus audit, quia
scilicet mala quae dicuntur de aliquo eo audiente, non sunt
detractiones, proprie loquendo, sed contumeliae, ut dictum est.
Possunt tamen ad notitiam alicuius detractiones contra ipsum factae
aliorum relationibus pervenire. Et tunc sui arbitrii est detrimentum
suae famae pati, nisi hoc vergat in periculum aliorum, ut supra dictum
est. Et ideo in hoc potest commendari eius patientia quod patienter
proprias detractiones sustinet. Non autem est sui arbitrii quod
patiatur detrimentum famae alterius. Et ideo in culpam ei vertitur si
non resistit, cum possit resistere, eadem ratione qua tenetur aliquis
sublevare asinum alterius iacentem sub onere, ut praecipitur Deut.
XXII.
Ad secundum dicendum quod non semper debet aliquis resistere detractori
arguendo eum de falsitate, maxime si quis sciat verum esse quod
dicitur. Sed debet eum verbis redarguere de hoc quod peccat fratri
detrahendo, vel saltem ostendere quod ei detractio displiceat per
tristitiam faciei; quia, ut dicitur Prov. XXV, ventus Aquilo
dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
Ad tertium dicendum quod utilitas quae ex detractione provenit non est
ex intentione detrahentis, sed ex Dei ordinatione, qui ex quolibet
malo elicit bonum. Et ideo nihilo minus est detractoribus
resistendum, sicut et raptoribus vel oppressoribus aliorum, quamvis ex
hoc oppressis vel spoliatis per patientiam meritum crescat.
|
|