|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod susurratio non sit
peccatum distinctum a detractione. Dicit enim Isidorus, in libro
Etymol., susurro de sono locutionis appellatur, quia non in facie
alicuius, sed in aure loquitur, detrahendo. Sed loqui de altero
detrahendo ad detractionem pertinet. Ergo susurratio non est peccatum
distinctum a detractione.
2. Praeterea, Levit. XIX dicitur, non eris criminator nec
susurro in populis. Sed criminator idem videtur esse quod detractor.
Ergo etiam susurratio a detractione non differt.
3. Praeterea, Eccli. XXVIII dicitur, susurro et bilinguis
maledictus erit. Sed bilinguis videtur idem esse quod detractor, quia
detractorum est duplici lingua loqui, aliter scilicet in absentia et
aliter in praesentia. Ergo susurro est idem quod detractor.
Sed contra est quod, Rom. I, super illud, susurrones,
detractores, dicit Glossa, susurrones, inter amicos discordiam
seminantes; detractores, qui aliorum bona negant vel minuunt.
Respondeo dicendum quod susurratio et detractio in materia conveniunt,
et etiam in forma, sive in modo loquendi, quia uterque malum occulte
de proximo dicit. Propter quam similitudinem interdum unum pro alio
ponitur, unde Eccli. V, super illud, non appelleris susurro,
dicit Glossa, idest detractor. Differunt autem in fine. Quia
detractor intendit denigrare famam proximi, unde illa mala de proximo
praecipue profert ex quibus proximus infamari possit, vel saltem
diminui eius fama. Susurro autem intendit amicitiam separare, ut
patet per Glossam inductam, et per id quod dicitur Prov. XXVI,
susurrone subtracto, iurgia conquiescunt. Et ideo susurro talia mala
profert de proximo quae possunt contra ipsum commovere animum
audientis, secundum illud Eccli. XXVIII, vir peccator
conturbabit amicos, et in medio pacem habentium immittit inimicitiam.
Ad primum ergo dicendum quod susurro, inquantum dicit malum de alio,
dicitur detrahere. In hoc tamen differt a detractore, quia non
intendit simpliciter malum dicere; sed quidquid sit illud quod possit
animum unius turbare contra alium, etiam si sit simpliciter bonum, et
tamen apparens malum, inquantum displicet ei cui dicitur.
Ad secundum dicendum quod criminator differt et a susurrone et a
detractore. Quia criminator est qui publice aliis crimina imponit,
vel accusando vel conviciando, quod non pertinet ad detractorem et
susurronem.
Ad tertium dicendum quod bilinguis proprie dicitur susurro. Cum enim
amicitia sit inter duos, nititur susurro ex utraque parte amicitiam
rumpere, et ideo duabus linguis utitur ad duos, uni dicens malum de
alio. Propter quod dicitur Eccli. XXVIII, susurro et
bilinguis maledictus, et subditur, multos enim turbant pacem
habentes.
|
|