|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod detractio sit gravius
peccatum quam susurratio. Peccata enim oris consistunt in hoc quod
aliquis mala dicit. Sed detractor dicit de proximo ea quae sunt mala
simpliciter, quia ex talibus oritur infamia vel diminuitur fama,
susurro autem non curat dicere nisi mala apparentia, quae scilicet
displiceant audienti. Ergo gravius peccatum est detractio quam
susurratio.
2. Praeterea, quicumque aufert alicui famam, aufert ei non solum
unum amicum, sed multos, quia unusquisque refugit amicitiam infamium
personarum; unde contra quendam dicitur, II Paralip. XIX, his
qui oderunt dominum amicitia iungeris. Susurratio autem aufert unum
solum amicum. Gravius ergo peccatum est detractio quam susurratio.
3. Praeterea, Iac. IV dicitur, qui detrahit fratri suo,
detrahit legi; et per consequens Deo, qui est legislator, et sic
peccatum detractionis videtur esse peccatum in Deum, quod est
gravissimum, ut supra habitum est. Peccatum autem susurrationis est
in proximum. Ergo peccatum detractionis est gravius quam peccatum
susurrationis.
Sed contra est quod dicitur Eccli. V, denotatio pessima super
bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum in proximum
tanto est gravius quanto per ipsum maius nocumentum proximo infertur,
nocumentum autem tanto maius est quanto maius est bonum quod tollitur.
Inter cetera vero exteriora bona praeeminet amicus, quia sine amicis
nullus vivere posset, ut patet per philosophum, in VIII Ethic.
Unde dicitur Eccli. VI, amico fideli nulla est comparatio, quia
et optima fama, quae per detractionem tollitur, ad hoc maxime
necessaria est ut homo idoneus ad amicitiam habeatur. Et ideo
susurratio est maius peccatum quam detractio, et etiam quam
contumelia, quia amicus est melior quam honor, et amari quam
honorari, ut in VIII Ethic. philosophus dicit.
Ad primum ergo dicendum quod species et gravitas peccati magis
attenditur ex fine quam ex materiali obiecto. Et ideo ratione finis
susurratio est gravior, quamvis detractor quandoque peiora dicat.
Ad secundum dicendum quod fama est dispositio ad amicitiam, et infamia
ad inimicitiam. Dispositio autem deficit ab eo ad quod disponit. Et
ideo ille qui operatur ad aliquid quod est dispositio ad inimicitiam,
minus peccat quam ille qui directe operatur ad inimicitiam inducendam.
Ad tertium dicendum quod ille qui detrahit fratri intantum videtur
detrahere legi inquantum contemnit praeceptum de dilectione proximi.
Contra quod directius agit qui amicitiam disrumpere nititur. Unde hoc
peccatum maxime contra Deum est, quia Deus dilectio est, ut dicitur
I Ioan. IV. Et propter hoc dicitur Prov. VI, sex sunt quae
odit dominus, et septimum detestatur anima eius, et hoc septimum ponit
eum qui seminat inter fratres discordiam.
|
|