|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod derisio non sit speciale
peccatum ab aliis praemissis distinctum. Subsannatio enim videtur idem
esse quod derisio. Sed subsannatio ad contumeliam videtur pertinere.
Ergo derisio non videtur distingui a contumelia.
2. Praeterea, nullus irridetur nisi de aliquo turpi, ex quo homo
erubescit. Huiusmodi autem sunt peccata, quae si manifeste de aliquo
dicuntur, pertinent ad contumeliam; si autem occulte, pertinent ad
detractionem sive susurrationem. Ergo derisio non est vitium a
praemissis distinctum.
3. Praeterea, huiusmodi peccata distinguuntur secundum nocumenta
quae proximo inferuntur. Sed per derisionem non infertur aliud
nocumentum proximo quam in honore vel fama vel detrimento amicitiae.
Ergo derisio non est peccatum distinctum a praemissis.
Sed contra est quod irrisio fit ludo, unde et illusio nominatur.
Nullum autem praemissorum ludo agitur, sed serio. Ergo derisio ab
omnibus praedictis differt.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccata verborum
praecipue pensanda sunt secundum intentionem proferentis. Et ideo
secundum diversa quae quis intendit contra alium loquens, huiusmodi
peccata distinguuntur. Sicut autem aliquis conviciando intendit
conviciati honorem deprimere, et detrahendo diminuere famam, et
susurrando tollere amicitiam; ita etiam irridendo aliquis intendit quod
ille qui irridetur erubescat. Et quia hic finis est distinctus ab
aliis, ideo etiam peccatum derisionis distinguitur a praemissis
peccatis.
Ad primum ergo dicendum quod subsannatio et irrisio conveniunt in
fine, sed differunt in modo, quia irrisio fit ore, idest verbo et
cachinnis; subsannatio autem naso rugato, ut dicit Glossa super illud
Psalm., qui habitat in caelis irridebit eos. Talis tamen
differentia non diversificat speciem. Utrumque tamen differt a
contumelia, sicut erubescentia a dehonoratione, est enim erubescentia
timor dehonorationis, sicut Damascenus dicit.
Ad secundum dicendum quod de opere virtuoso aliquis apud alios et
reverentiam meretur et famam; apud seipsum bonae conscientiae gloriam,
secundum illud II ad Cor. I, gloria nostra haec est, testimonium
conscientiae nostrae. Unde e contrario de actu turpi, idest vitioso,
apud alios quidem tollitur hominis honor et fama, et ad hoc
contumeliosus et detractor turpia de alio dicunt. Apud seipsum autem
per turpia quae dicuntur aliquis perdit conscientiae gloriam per quandam
confusionem et erubescentiam, et ad hoc turpia dicit derisor. Et sic
patet quod derisor communicat cum praedictis vitiis in materia, differt
autem in fine.
Ad tertium dicendum quod securitas conscientiae et quies illius magnum
bonum est, secundum illud Prov. XV, secura mens quasi iuge
convivium. Et ideo qui conscientiam alicuius inquietat confundendo
ipsum, aliquod speciale nocumentum ei infert. Unde derisio est
peccatum speciale.
|
|