|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod derisio non possit esse
peccatum mortale. Omne enim peccatum mortale contrariatur caritati.
Sed derisio non videtur contrariari caritati, agitur enim ludo
quandoque inter amicos; unde et delusio nominatur. Ergo derisio non
potest esse peccatum mortale.
2. Praeterea, derisio illa videtur esse maxima quae fit in iniuriam
Dei. Sed non omnis derisio quae vergit in iniuriam Dei est peccatum
mortale. Alioquin quicumque recidivat in aliquod peccatum veniale de
quo poenituit, peccaret mortaliter, dicit enim Isidorus quod irrisor
est, et non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet. Similiter etiam
sequeretur quod omnis simulatio esset peccatum mortale, quia sicut
Gregorius dicit, in Moral., per struthionem significatur
simulator, qui deridet equum, idest hominem iustum, et ascensorem,
idest Deum. Ergo derisio non est peccatum mortale.
3. Praeterea, contumelia et detractio videntur esse graviora peccata
quam derisio, quia maius est facere aliquid serio quam ioco. Sed non
omnis detractio vel contumelia est peccatum mortale. Ergo multo minus
derisio.
Sed contra est quod dicitur Prov. III, ipse deridet illusores.
Sed deridere Dei est aeternaliter punire pro peccato mortali, ut
patet per id quod dicitur in Psalm., qui habitat in caelis irridebit
eos. Ergo derisio est peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod irrisio non fit nisi de aliquo malo vel
defectu. Malum autem si sit magnum, non pro ludo accipitur, sed
seriose. Unde si in lusum vel risum vertatur (ex quo irrisionis vel
illusionis nomen sumitur), hoc est quia accipitur ut parvum. Potest
autem aliquod malum accipi ut parvum, dupliciter, uno modo, secundum
se; alio modo, ratione personae. Cum autem aliquis alterius personae
malum vel defectum in ludum vel risum ponit quia secundum se parvum
malum est, est veniale et leve peccatum secundum suum genus. Cum
autem accipitur quasi parvum ratione personae, sicut defectus puerorum
et stultorum parum ponderare solemus, sic aliquem illudere vel irridere
est eum omnino parvipendere, et eum tam vilem aestimare ut de eius malo
non sit curandum, sed sit quasi pro ludo habendum. Et sic derisio est
peccatum mortale. Et gravius quam contumelia, quae similiter est in
manifesto, quia contumeliosus videtur accipere malum alterius seriose,
illusor autem in ludum; et ita videtur esse maior contemptus et
dehonoratio. Et secundum hoc, illusio est grave peccatum, et tanto
gravius quanto maior reverentia debetur personae quae illuditur. Unde
gravissimum est irridere Deum et ea quae Dei sunt, secundum illud
Isaiae XXXVII, cui exprobrasti? Et quem blasphemasti? Et
super quem exaltasti vocem tuam? Et postea subditur, ad sanctum
Israel. Deinde secundum locum tenet irrisio parentum. Unde dicitur
Prov. XXX, oculum qui subsannat patrem et despicit partum matris
suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii
aquilae. Deinde iustorum derisio gravis est, quia honor est virtutis
praemium. Et contra hoc dicitur Iob XII, deridetur iusti
simplicitas. Quae quidem derisio valde nociva est, quia per hoc
homines a bene agendo impediuntur; secundum illud Gregorii, qui in
aliorum actibus exoriri bona conspiciunt, mox ea manu pestiferae
exprobrationis evellunt.
Ad primum ergo dicendum quod ludus non importat aliquid contrarium
caritati respectu eius cum quo luditur, potest tamen importare aliquid
contrarium caritati respectu eius de quo luditur, propter contemptum,
ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod ille qui recidivat in peccatum de quo
poenituit, et ille qui simulat, non expresse Deum irridet, sed quasi
interpretative, inquantum scilicet ad modum deridentis se habet. Nec
tamen venialiter peccando aliquis simpliciter recidivat vel simulat,
sed dispositive et imperfecte.
Ad tertium dicendum quod derisio, secundum suam rationem, levius
aliquid est quam detractio vel contumelia, quia non importat
contemptum, sed ludum. Quandoque tamen habet maiorem contemptum quam
etiam contumelia, ut supra dictum est. Et tunc est grave peccatum.
|
|