|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non liceat maledicere
aliquem. Non est enim licitum praeterire mandatum apostoli, in quo
Christus loquebatur, ut dicitur II ad Cor. XIII. Sed ipse
praecipit, Rom. XII, benedicite, et nolite maledicere. Ergo
non licet aliquem maledicere.
2. Praeterea, omnes tenentur Deum benedicere, secundum illud
Dan. III, benedicite, filii hominum, domino. Sed non potest ex
ore eodem procedere benedictio Dei et maledictio hominis, ut probatur
Iac. III. Ergo nulli licet aliquem maledicere.
3. Praeterea, ille qui aliquem maledicit, videtur optare eius malum
culpae vel poenae, quia maledictio videtur esse imprecatio quaedam.
Sed non licet desiderare malum alterius, quinimmo orare oportet pro
omnibus ut liberentur a malo. Ergo nulli licet maledicere.
4. Praeterea, Diabolus per obstinationem maxime subiectus est
malitiae. Sed non licet alicui maledicere Diabolum, sicut nec
seipsum, dicitur enim Eccli. XXI, cum maledicit impius
Diabolum, maledicit ipse animam suam. Ergo multo minus licet
maledicere hominem.
5. Praeterea, Num. XXIII, super illud, quomodo maledicam
cui non maledixit dominus? Dicit Glossa, non potest esse iusta
maledicendi causa ubi peccantis ignoratur affectus. Sed homo non
potest scire affectum alterius hominis, nec etiam utrum sit maledictus
a Deo. Ergo nulli licet aliquem hominem maledicere.
Sed contra est quod Deut. XXVII dicitur, maledictus qui non
permanet in sermonibus legis huius. Elisaeus etiam pueris sibi
illudentibus maledixit, ut habetur IV Reg. II.
Respondeo dicendum quod maledicere idem est quod malum dicere. Dicere
autem tripliciter se habet ad id quod dicitur. Uno modo, per modum
enuntiationis, sicut aliquis exprimitur modo indicativo. Et sic
maledicere nihil est aliud quam malum alterius referre, quod pertinet
ad detractionem. Unde quandoque maledici detractores dicuntur. Alio
modo dicere se habet ad id quod dicitur per modum causae. Et hoc
quidem primo et principaliter competit Deo, qui omnia suo verbo
fecit, secundum illud Psalm., dixit, et facta sunt. Consequenter
autem competit hominibus, qui verbo suo alios movent per imperium ad
aliquid faciendum. Et ad hoc instituta sunt verba imperativi modi.
Tertio modo ipsum dicere se habet ad id quod dicitur quasi expressio
quaedam affectus desiderantis id quod verbo exprimitur. Et ad hoc
instituta sunt verba optativi modi. Praetermisso igitur primo modo
maledictionis, qui est per simplicem enuntiationem mali, considerandum
est de aliis duobus. Ubi scire oportet quod facere aliquid et velle
illud se consequuntur in bonitate et malitia, ut ex supradictis patet.
Unde in istis duobus modis, quibus malum dicitur per modum imperantis
vel per modum optantis, eadem ratione est aliquid licitum et
illicitum. Si enim aliquis imperet vel optet malum alterius inquantum
est malum, quasi ipsum malum intendens, sic maledicere utroque modo
erit illicitum. Et hoc est maledicere per se loquendo. Si autem
aliquis imperet vel optet malum alterius sub ratione boni, sic est
licitum. Nec erit maledictio per se loquendo, sed per accidens, quia
principalis intentio dicentis non fertur ad malum, sed ad bonum.
Contingit autem malum aliquod dici imperando vel optando sub ratione
duplicis boni. Quandoque quidem sub ratione iusti. Et sic iudex
licite maledicit illum cui praecipit iustam poenam inferri. Et sic
etiam Ecclesia maledicit anathematizando. Sic etiam prophetae
quandoque imprecantur mala peccatoribus, quasi conformantes voluntatem
suam divinae iustitiae (licet huiusmodi imprecationes possint etiam per
modum praenuntiationis intelligi). Quandoque vero dicitur aliquod
malum sub ratione utilis, puta cum aliquis optat aliquem peccatorem
pati aliquam aegritudinem, aut aliquod impedimentum, vel ut ipse
melior efficiatur, vel ut saltem ab aliorum nocumento cesset.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus prohibet maledicere per se
loquendo, cum intentione mali.
Et similiter dicendum ad secundum.
Ad tertium dicendum quod optare alicui malum sub ratione boni non
contrariatur affectui quo quis simpliciter alicui optat bonum, sed
magis habet conformitatem ad ipsum.
Ad quartum dicendum quod in Diabolo est considerare naturam, et
culpam. Natura quidem eius bona est, et a Deo, nec eam maledicere
licet. Culpa autem eius est maledicenda, secundum illud Iob III,
maledicant ei qui maledicunt diei. Cum autem peccator maledicit
Diabolum propter culpam, seipsum simili ratione iudicat maledictione
dignum. Et secundum hoc dicitur maledicere animam suam.
Ad quintum dicendum quod affectus peccantis, etsi in se non videatur,
potest tamen percipi ex aliquo manifesto peccato, pro quo poena est
infligenda. Similiter etiam, quamvis sciri non possit quem Deus
maledicit secundum finalem reprobationem, potest tamen sciri quis sit
maledictus a Deo secundum reatum praesentis culpae.
|
|