|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non liceat creaturam
irrationalem maledicere. Maledictio enim praecipue videtur esse licita
inquantum respicit poenam. Sed creatura irrationalis non est
susceptiva nec culpae nec poenae. Ergo eam maledicere non licet.
2. Praeterea, in creatura irrationali nihil invenitur nisi natura,
quam Deus fecit. Hanc autem maledicere non licet, etiam in
Diabolo, ut dictum est. Ergo creaturam irrationalem nullo modo licet
maledicere.
3. Praeterea, creatura irrationalis aut est permanens, sicut
corpora; aut est transiens, sicut tempora. Sed sicut Gregorius
dicit, in IV Moral., otiosum est maledicere non existenti;
vitiosum vero si existeret. Ergo nullo modo licet maledicere creaturae
irrationali.
Sed contra est quod dominus maledixit ficulneae, ut habetur Matth.
XXI; et Iob maledixit diei suo, ut habetur Iob III.
Respondeo dicendum quod benedictio vel maledictio ad illam rem proprie
pertinet cui potest aliquid bene vel male contingere, scilicet
rationali creaturae. Creaturis autem irrationalibus bonum vel malum
dicitur contingere in ordine ad creaturam rationalem, propter quam
sunt. Ordinantur autem ad eam multipliciter. Uno quidem modo, per
modum subventionis, inquantum scilicet ex creaturis irrationalibus
subvenitur humanae necessitati. Et hoc modo dominus homini dixit,
Gen. III, maledicta terra in opere tuo, ut scilicet per eius
sterilitatem homo puniretur. Et ita etiam intelligitur quod habetur
Deut. XXVIII, benedicta horrea tua, et infra, maledictum
horreum tuum. Sic etiam David maledixit montes Gelboe, secundum
Gregorii expositionem. Alio modo creatura irrationalis ordinatur ad
rationalem per modum significationis. Et sic dominus maledixit
ficulneam, in significationem Iudaeae. Tertio modo ordinatur
creatura irrationalis ad rationalem per modum continentis, scilicet
temporis vel loci. Et sic maledixit Iob diei nativitatis suae,
propter culpam originalem, quam nascendo contraxit, et propter
sequentes poenalitates. Et propter hoc etiam potest intelligi David
maledixisse montibus Gelboe, ut legitur II Reg. I, scilicet
propter caedem populi quae in eis contigerat. Maledicere autem rebus
irrationalibus inquantum sunt creaturae Dei, est peccatum
blasphemiae. Maledicere autem eis secundum se consideratis, est
otiosum et vanum, et per consequens illicitum.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|