|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod maledictio sit gravius
peccatum quam detractio. Maledictio enim videtur esse blasphemia
quaedam, ut patet per id quod dicitur in canonica Iudae, quod cum
Michael Archangelus, cum Diabolo disputans, altercaretur de Moysi
corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae; et accipitur ibi
blasphemia pro maledictione, secundum Glossam. Blasphemia autem est
gravius peccatum quam detractio. Ergo maledictio est gravior
detractione.
2. Praeterea, homicidium est detractione gravius, ut supra dictum
est. Sed maledictio est par peccato homicidii, dicit enim
Chrysostomus, super Matth., cum dixeris, maledic ei, et domum
everte, et omnia perire fac, nihil ab homicida differs. Ergo
maledictio est gravior quam detractio.
3. Praeterea, causa praeeminet signo. Sed ille qui maledicit
causat malum suo imperio, ille autem qui detrahit solum significat
malum iam existens. Gravius ergo peccat maledicus quam detractor.
Sed contra est quod detractio non potest bene fieri. Maledictio autem
fit bene et male, ut ex dictis patet. Ergo gravior est detractio quam
maledictio.
Respondeo dicendum quod, sicut in primo habitum est, duplex est
malum, scilicet culpae, et poenae. Malum autem culpae peius est, ut
ibidem ostensum est. Unde dicere malum culpae peius est quam dicere
malum poenae, dummodo sit idem modus dicendi. Ad contumeliosum
igitur, susurronem et detractorem, et etiam derisorem, pertinet
dicere malum culpae, sed ad maledicentem, prout nunc loquimur,
pertinet dicere malum poenae, non autem malum culpae nisi forte sub
ratione poenae. Non tamen est idem modus dicendi. Nam ad praedicta
quatuor vitia pertinet dicere malum culpae solum enuntiando, per
maledictionem vero dicitur malum poenae vel causando per modum imperii,
vel optando. Ipsa autem enuntiatio culpae peccatum est inquantum
aliquod nocumentum ex hoc proximo infertur. Gravius autem est
nocumentum inferre quam nocumentum desiderare, ceteris paribus. Unde
detractio, secundum communem rationem, gravius peccatum est quam
maledictio simplex desiderium exprimens. Maledictio vero quae fit per
modum imperii, cum habeat rationem causae, potest esse detractione
gravior, si maius nocumentum inferat quam sit denigratio famae; vel
levior, si minus. Et haec quidem accipienda sunt secundum ea quae per
se pertinent ad rationem horum vitiorum. Possunt autem et alia per
accidens considerari quae praedicta vitia vel augent vel minuunt.
Ad primum ergo dicendum quod maledictio creaturae inquantum creatura
est, redundat in Deum, et sic per accidens habet rationem
blasphemiae, non autem si maledicatur creatura propter culpam. Et
eadem ratio est de detractione.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, maledictio uno modo
includit desiderium mali. Unde si ille qui maledicit velit malum
occisionis alterius, desiderio non differt ab homicida. Differt tamen
inquantum actus exterior aliquid adiicit voluntati.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de maledictione secundum
quod importat imperium.
|
|