|
Deinde considerandum est de peccatis quae sunt circa voluntarias
commutationes. Et primo, de fraudulentia quae committitur in
emptionibus et venditionibus; secundo, de usura, quae fit in mutuis.
Circa alias enim commutationes voluntarias non invenitur aliqua species
peccati quae distinguatur a rapina vel furto. Circa primum quaeruntur
quatuor. Primo, de iniusta venditione ex parte pretii, scilicet,
utrum liceat aliquid vendere plus quam valeat. Secundo, de iniusta
venditione ex parte rei venditae. Tertio, utrum teneatur venditor
dicere vitium rei venditae. Quarto, utrum licitum sit aliquid,
negotiando, plus vendere quam emptum sit.
|
|