|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod aliquis licite possit
vendere rem plus quam valeat. Iustum enim in commutationibus humanae
vitae secundum leges civiles determinatur. Sed secundum eas licitum
est emptori et venditori ut se invicem decipiant, quod quidem fit
inquantum venditor plus vendit rem quam valeat, emptor autem minus quam
valeat. Ergo licitum est quod aliquis vendat rem plus quam valeat.
2. Praeterea, illud quod est omnibus commune videtur esse naturale
et non esse peccatum. Sed sicut Augustinus refert, XIII de
Trin., dictum cuiusdam mimi fuit ab omnibus acceptatum, vili vultis
emere, et care vendere. Cui etiam consonat quod dicitur Prov.
XX, malum est, malum est, dicit omnis emptor, et cum recesserit,
gloriatur. Ergo licitum est aliquid carius vendere et vilius emere
quam valeat.
3. Praeterea, non videtur esse illicitum si ex conventione agatur id
quod fieri debet ex debito honestatis. Sed secundum philosophum, in
VIII Ethic., in amicitia utilis recompensatio fieri debet
secundum utilitatem quam consecutus est ille qui beneficium suscepit,
quae quidem quandoque excedit valorem rei datae; sicut contingit cum
aliquis multum re aliqua indiget, vel ad periculum evitandum vel ad
aliquod commodum consequendum. Ergo licet in contractu emptionis et
venditionis aliquid dare pro maiori pretio quam valeat.
Sed contra est quod dicitur Matth. VII, omnia quaecumque vultis
ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Sed nullus vult sibi
rem vendi carius quam valeat. Ergo nullus debet alteri vendere rem
carius quam valeat.
Respondeo dicendum quod fraudem adhibere ad hoc quod aliquid plus iusto
pretio vendatur, omnino peccatum est, inquantum aliquis decipit
proximum in damnum ipsius. Unde et Tullius dicit, in libro de
Offic., tollendum est ex rebus contrahendis omne mendacium, non
licitatorem venditor, non qui contra se licitetur emptor apponet. Si
autem fraus deficit, tunc de emptione et venditione dupliciter loqui
possumus. Uno modo, secundum se. Et secundum hoc emptio et venditio
videtur esse introducta pro communi utilitate utriusque, dum scilicet
unus indiget re alterius et e converso, sicut patet per philosophum,
in I Polit. Quod autem pro communi utilitate est inductum, non
debet esse magis in gravamen unius quam alterius. Et ideo debet
secundum aequalitatem rei inter eos contractus institui. Quantitas
autem rerum quae in usum hominis veniunt mensuratur secundum pretium
datum, ad quod est inventum numisma, ut dicitur in V Ethic. Et
ideo si vel pretium excedat quantitatem valoris rei, vel e converso res
excedat pretium, tolletur iustitiae aequalitas. Et ideo carius
vendere aut vilius emere rem quam valeat est secundum se iniustum et
illicitum. Alio modo possumus loqui de emptione et venditione secundum
quod per accidens cedit in utilitatem unius et detrimentum alterius,
puta cum aliquis multum indiget habere rem aliquam, et alius laeditur
si ea careat. Et in tali casu iustum pretium erit ut non solum
respiciatur ad rem quae venditur, sed ad damnum quod venditor ex
venditione incurrit. Et sic licite poterit aliquid vendi plus quam
valeat secundum se, quamvis non vendatur plus quam valeat habenti. Si
vero aliquis multum iuvetur ex re alterius quam accepit, ille vero qui
vendidit non damnificatur carendo re illa, non debet eam supervendere.
Quia utilitas quae alteri accrescit non est ex vendente, sed ex
conditione ementis, nullus autem debet vendere alteri quod non est
suum, licet possit ei vendere damnum quod patitur. Ille tamen qui ex
re alterius accepta multum iuvatur, potest propria sponte aliquid
vendenti supererogare, quod pertinet ad eius honestatem.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex humana
populo datur, in quo sunt multi a virtute deficientes, non autem datur
solis virtuosis. Et ideo lex humana non potuit prohibere quidquid est
contra virtutem, sed ei sufficit ut prohibeat ea quae destruunt hominum
convictum; alia vero habeat quasi licita, non quia ea approbet, sed
quia ea non punit. Sic igitur habet quasi licitum, poenam non
inducens, si absque fraude venditor rem suam supervendat aut emptor
vilius emat, nisi sit nimius excessus, quia tunc etiam lex humana
cogit ad restituendum, puta si aliquis sit deceptus ultra dimidiam
iusti pretii quantitatem. Sed lex divina nihil impunitum relinquit
quod sit virtuti contrarium. Unde secundum divinam legem illicitum
reputatur si in emptione et venditione non sit aequalitas iustitiae
observata. Et tenetur ille qui plus habet recompensare ei qui
damnificatus est, si sit notabile damnum. Quod ideo dico quia iustum
pretium rerum quandoque non est punctaliter determinatum, sed magis in
quadam aestimatione consistit, ita quod modica additio vel minutio non
videtur tollere aequalitatem iustitiae.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus ibidem dicit, mimus ille
vel seipsum intuendo, vel alios experiendo vili velle emere et care
vendere, omnibus id credidit esse commune. Sed quoniam revera vitium
est, potest quisque adipisci huiusmodi iustitiam qua huic resistat et
vincat. Et ponit exemplum de quodam qui modicum pretium de quodam
libro propter ignorantiam postulanti iustum pretium dedit. Unde patet
quod illud commune desiderium non est naturae, sed vitii. Et ideo
commune est multis, qui per latam viam vitiorum incedunt.
Ad tertium dicendum quod in iustitia commutativa consideratur
principaliter aequalitas rei. Sed in amicitia utilis consideratur
aequalitas utilitatis, et ideo recompensatio fieri debet secundum
utilitatem perceptam. In emptione vero, secundum aequalitatem rei.
|
|