|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod venditio non reddatur
iniusta et illicita propter defectum rei venditae. Minus enim cetera
sunt pensanda in re quam rei species substantialis. Sed propter
defectum speciei substantialis non videtur reddi venditio rei illicita,
puta si aliquis vendat argentum vel aurum alchimicum pro vero, quod est
utile ad omnes humanos usus ad quos necessarium est argentum et aurum,
puta ad vasa et ad alia huiusmodi. Ergo multo minus erit illicita
venditio si sit defectus in aliis.
2. Praeterea, defectus ex parte rei qui est secundum quantitatem
maxime videtur iustitiae contrariari, quae in aequalitate consistit.
Quantitas autem per mensuram cognoscitur. Mensurae autem rerum quae
in usum hominum veniunt non sunt determinatae, sed alicubi maiores,
alicubi minores, ut patet per philosophum, in V Ethic. Ergo non
potest evitari defectus ex parte rei venditae. Et ita videtur quod ex
hoc venditio non reddatur illicita.
3. Praeterea, ad defectum rei pertinet si ei conveniens qualitas
deest. Sed ad qualitatem rei cognoscendam requiritur magna scientia,
quae plerisque venditoribus deest. Ergo non redditur venditio illicita
propter rei defectum.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de Offic., regula
iustitiae manifesta est quod a vero non declinare virum deceat bonum,
nec damno iniusto afficere quemquam, nec aliquid dolo annectere rei
suae.
Respondeo dicendum quod circa rem quae venditur triplex defectus
considerari potest. Unus quidem secundum speciem rei. Et hunc quidem
defectum si venditor cognoscat in re quam vendit, fraudem committit in
venditione, unde venditio illicita redditur. Et hoc est quod dicitur
contra quosdam Isaiae I, argentum tuum versum est in scoriam; vinum
tuum mixtum est aqua, quod enim permixtum est patitur defectum quantum
ad speciem. Alius autem defectus est secundum quantitatem, quae per
mensuram cognoscitur. Et ideo si quis scienter utatur deficienti
mensura in vendendo, fraudem committit, et est illicita venditio.
Unde dicitur Deut. XXV, non habebis in sacculo diversa pondera,
maius et minus, nec erit in domo tua modius maior et minor; et postea
subditur, abominatur enim dominus eum qui facit haec, et adversatur
omnem iniustitiam. Tertius defectus est ex parte qualitatis, puta si
aliquod animal infirmum vendat quasi sanum. Quod si quis scienter
fecerit, fraudem committit in venditione, unde est illicita venditio.
Et in omnibus talibus non solum aliquis peccat iniustam venditionem
faciendo, sed etiam ad restitutionem tenetur. Si vero eo ignorante
aliquis praedictorum defectuum in re vendita fuerit, venditor quidem
non peccat, quia facit iniustum materialiter, non tamen eius operatio
est iniusta, ut ex supradictis patet, tenetur tamen, cum ad eius
notitiam pervenerit, damnum recompensare emptori. Et quod dictum est
de venditore, etiam intelligendum est ex parte emptoris. Contingit
enim quandoque venditorem credere suam rem esse minus pretiosam quantum
ad speciem, sicut si aliquis vendat aurum loco aurichalci, emptor, si
id cognoscat, iniuste emit, et ad restitutionem tenetur. Et eadem
ratio est de defectu qualitatis et quantitatis.
Ad primum ergo dicendum quod aurum et argentum non solum cara sunt
propter utilitatem vasorum quae ex eis fabricantur, aut aliorum
huiusmodi, sed etiam propter dignitatem et puritatem substantiae
ipsorum. Et ideo si aurum vel argentum ab alchimicis factum veram
speciem non habeat auri et argenti, est fraudulenta et iniusta
venditio. Praesertim cum sint aliquae utilitates auri et argenti
veri, secundum naturalem operationem ipsorum, quae non conveniunt auro
per alchimiam sophisticato, sicut quod habet proprietatem
laetificandi, et contra quasdam infirmitates medicinaliter iuvat.
Frequentius etiam potest poni in operatione, et diutius in sua
puritate permanet aurum verum quam aurum sophisticatum. Si autem per
alchimiam fieret aurum verum, non esset illicitum ipsum pro vero
vendere, quia nihil prohibet artem uti aliquibus naturalibus causis ad
producendum naturales et veros effectus; sicut Augustinus dicit, in
III de Trin., de his quae arte Daemonum fiunt.
Ad secundum dicendum quod mensuras rerum venalium necesse est in
diversis locis esse diversas, propter diversitatem copiae et inopiae
rerum, quia ubi res magis abundant, consueverunt esse maiores
mensurae. In unoquoque tamen loco ad rectores civitatis pertinet
determinare quae sunt iustae mensurae rerum venalium, pensatis
conditionibus locorum et rerum. Et ideo has mensuras publica
auctoritate vel consuetudine institutas praeterire non licet.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in XI de Civ.
Dei, pretium rerum venalium non consideratur secundum gradum naturae,
cum quandoque pluris vendatur unus equus quam unus servus, sed
consideratur secundum quod res in usum hominis veniunt. Et ideo non
oportet quod venditor vel emptor cognoscat occultas rei venditae
qualitates, sed illas solum per quas redditur humanis usibus apta,
puta quod equus sit fortis et bene currat, et similiter in ceteris.
Has autem qualitates de facili venditor et emptor cognoscere possunt.
|
|