|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod venditor non teneatur
dicere vitium rei venditae. Cum enim venditor emptorem ad emendum non
cogat, videtur eius iudicio rem quam vendit supponere. Sed ad eundem
pertinet iudicium et cognitio rei. Non ergo videtur imputandum
venditori si emptor in suo iudicio decipitur, praecipitanter emendo,
absque diligenti inquisitione de conditionibus rei.
2. Praeterea, stultum videtur quod aliquis id faciat unde eius
operatio impediatur. Sed si aliquis vitia rei vendendae indicet,
impedit suam venditionem, ut enim Tullius, in libro de Offic.,
inducit quendam dicentem, quid tam absurdum quam si, domini iussu,
ita praeco praediceret, domum pestilentem vendo? Ergo venditor non
tenetur dicere vitia rei venditae.
3. Praeterea, magis necessarium est homini ut cognoscat viam
virtutis quam ut cognoscat vitia rerum quae venduntur. Sed homo non
tenetur cuilibet consilium dare et veritatem dicere de his quae
pertinent ad virtutem, quamvis nulli debeat dicere falsitatem. Ergo
multo minus tenetur venditor vitia rei venditae dicere, quasi consilium
dando emptori.
4. Praeterea, si aliquis teneatur dicere defectum rei venditae, hoc
non est nisi ut minuatur de pretio. Sed quandoque diminueretur de
pretio etiam sine vitio rei venditae, propter aliquid aliud, puta si
venditor deferens triticum ad locum ubi est carestia frumenti, sciat
multos posse venire qui deferant; quod si sciretur ab ementibus, minus
pretium darent. Huiusmodi autem non oportet dicere venditorem, ut
videtur. Ergo, pari ratione, nec vitia rei venditae.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in III de Offic., in
contractibus vitia eorum quae veneunt prodi iubentur, ac nisi
intimaverit venditor, quamvis in ius emptoris transierint, doli
actione vacuantur.
Respondeo dicendum quod dare alicui occasionem periculi vel damni
semper est illicitum, quamvis non sit necessarium quod homo alteri
semper det auxilium vel consilium pertinens ad eius qualemcumque
promotionem, sed hoc solum est necessarium in aliquo casu determinato,
puta cum alius eius curae subdatur, vel cum non potest ei per alium
subveniri. Venditor autem, qui rem vendendam proponit, ex hoc ipso
dat emptori damni vel periculi occasionem quod rem vitiosam ei offert,
si ex eius vitio damnum vel periculum incurrere possit, damnum quidem,
si propter huiusmodi vitium res quae vendenda proponitur minoris sit
pretii, ipse vero propter huiusmodi vitium nihil de pretio subtrahat;
periculum autem, puta si propter huiusmodi vitium usus rei reddatur
impeditus vel noxius, puta si aliquis alicui vendat equum claudicantem
pro veloci, vel ruinosam domum pro firma, vel cibum corruptum sive
venenosum pro bono. Unde si huiusmodi vitia sint occulta et ipse non
detegat, erit illicita et dolosa venditio, et tenetur venditor ad
damni recompensationem. Si vero vitium sit manifestum, puta cum equus
est monoculus; vel cum usus rei, etsi non competat venditori, potest
tamen esse conveniens aliis; et si ipse propter huiusmodi vitium
subtrahat quantum oportet de pretio, non tenetur ad manifestandum
vitium rei. Quia forte propter huiusmodi vitium emptor vellet plus
subtrahi de pretio quam esset subtrahendum. Unde potest licite
venditor indemnitati suae consulere, vitium rei reticendo.
Ad primum ergo dicendum quod iudicium non potest fieri nisi de re
manifesta, unusquisque enim iudicat quae cognoscit, ut dicitur in I
Ethic. Unde si vitia rei quae vendenda proponitur sint occulta, nisi
per venditorem manifestentur, non sufficienter committitur emptori
iudicium. Secus autem esset si essent vitia manifesta.
Ad secundum dicendum quod non oportet quod aliquis per praeconem vitium
rei vendendae praenuntiet, quia si praediceret vitium, exterrerentur
emptores ab emendo, dum ignorarent alias conditiones rei, secundum
quas est bona et utilis. Sed singulariter est dicendum vitium ei qui
ad emendum accedit, qui potest simul omnes conditiones ad invicem
comparare, bonas et malas, nihil enim prohibet rem in aliquo
vitiosam, in multis aliis utilem esse.
Ad tertium dicendum quod quamvis homo non teneatur simpliciter omni
homini dicere veritatem de his quae pertinent ad virtutes, teneretur
tamen in casu illo de his dicere veritatem quando ex eius facto alteri
periculum immineret in detrimentum virtutis nisi diceret veritatem. Et
sic est in proposito.
Ad quartum dicendum quod vitium rei facit rem in praesenti esse minoris
valoris quam videatur, sed in casu praemisso, in futurum res
expectatur esse minoris valoris per superventum negotiatorum, qui ab
ementibus ignoratur. Unde venditor qui vendit rem secundum pretium
quod invenit, non videtur contra iustitiam facere si quod futurum est
non exponat. Si tamen exponeret, vel de pretio subtraheret,
abundantioris esset virtutis, quamvis ad hoc non videatur teneri ex
iustitiae debito.
|
|