|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non liceat,
negotiando, aliquid carius vendere quam emere. Dicit enim
Chrysostomus, super Matth. XXI, quicumque rem comparat ut,
integram et immutatam vendendo, lucretur, ille est mercator qui de
templo Dei eiicitur. Et idem dicit Cassiodorus, super illud
Psalm., quoniam non cognovi litteraturam, vel negotiationem secundum
aliam litteram, quid, inquit, est aliud negotiatio nisi vilius
comparare et carius velle distrahere? Et subdit, negotiatores tales
dominus eiecit de templo. Sed nullus eiicitur de templo nisi propter
aliquod peccatum. Ergo talis negotiatio est peccatum.
2. Praeterea, contra iustitiam est quod aliquis rem carius vendat
quam valeat, vel vilius emat, ut ex dictis apparet. Sed ille qui,
negotiando, rem carius vendit quam emerit, necesse est quod vel vilius
emerit quam valeat, vel carius vendat. Ergo hoc sine peccato fieri
non potest.
3. Praeterea, Hieronymus dicit, negotiatorem clericum, ex inope
divitem, ex ignobili gloriosum, quasi quandam pestem fuge. Non autem
negotiatio clericis interdicenda esse videtur nisi propter peccatum.
Ergo negotiando aliquid vilius emere et carius vendere est peccatum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super illud Psalm., quoniam
non cognovi litteraturam, negotiator avidus acquirendi pro damno
blasphemat, pro pretiis rerum mentitur et peierat. Sed haec vitia
hominis sunt, non artis, quae sine his vitiis agi potest. Ergo
negotiari secundum se non est illicitum.
Respondeo dicendum quod ad negotiatores pertinet commutationibus rerum
insistere. Ut autem philosophus dicit, in I Polit., duplex est
rerum commutatio. Una quidem quasi naturalis et necessaria, per quam
scilicet fit commutatio rei ad rem, vel rerum et denariorum, propter
necessitatem vitae. Et talis commutatio non proprie pertinet ad
negotiatores, sed magis ad oeconomicos vel politicos, qui habent
providere vel domui vel civitati de rebus necessariis ad vitam. Alia
vero commutationis species est vel denariorum ad denarios, vel
quarumcumque rerum ad denarios, non propter res necessarias vitae, sed
propter lucrum quaerendum. Et haec quidem negotiatio proprie videtur
ad negotiatores pertinere. Secundum philosophum autem, prima
commutatio laudabilis est, quia deservit naturali necessitati.
Secunda autem iuste vituperatur, quia, quantum est de se, deservit
cupiditati lucri, quae terminum nescit sed in infinitum tendit. Et
ideo negotiatio, secundum se considerata, quandam turpitudinem habet,
inquantum non importat de sui ratione finem honestum vel necessarium.
Lucrum tamen, quod est negotiationis finis, etsi in sui ratione non
importet aliquid honestum vel necessarium, nihil tamen importat in sui
ratione vitiosum vel virtuti contrarium. Unde nihil prohibet lucrum
ordinari ad aliquem finem necessarium, vel etiam honestum. Et sic
negotiatio licita reddetur. Sicut cum aliquis lucrum moderatum, quod
negotiando quaerit, ordinat ad domus suae sustentationem, vel etiam ad
subveniendum indigentibus, vel etiam cum aliquis negotiationi intendit
propter publicam utilitatem, ne scilicet res necessariae ad vitam
patriae desint, et lucrum expetit non quasi finem, sed quasi
stipendium laboris.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Chrysostomi est intelligendum de
negotiatione secundum quod ultimum finem in lucro constituit, quod
praecipue videtur quando aliquis rem non immutatam carius vendit. Si
enim rem immutatam carius vendat, videtur praemium sui laboris
accipere. Quamvis et ipsum lucrum possit licite intendi, non sicut
ultimus finis, sed propter alium finem necessarium vel honestum, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum quod non quicumque carius vendit aliquid quam
emerit, negotiatur, sed solum qui ad hoc emit ut carius vendat. Si
autem emit rem non ut vendat, sed ut teneat, et postmodum propter
aliquam causam eam vendere velit, non est negotiatio, quamvis carius
vendat. Potest enim hoc licite facere, vel quia in aliquo rem
melioravit; vel quia pretium rei est mutatum, secundum diversitatem
loci vel temporis; vel propter periculum cui se exponit transferendo
rem de loco ad locum, vel eam ferri faciendo. Et secundum hoc, nec
emptio nec venditio est iniusta.
Ad tertium dicendum quod clerici non solum debent abstinere ab his quae
sunt secundum se mala, sed etiam ab his quae habent speciem mali.
Quod quidem in negotiatione contingit, tum propter hoc quod est
ordinata ad lucrum terrenum, cuius clerici debent esse contemptores;
tum etiam propter frequentia negotiatorum vitia, quia difficiliter
exuitur negotiator a peccatis labiorum, ut dicitur Eccli. XXVI.
Est et alia causa, quia negotiatio nimis implicat animum saecularibus
curis, et per consequens a spiritualibus retrahit, unde apostolus
dicit, II ad Tim. II, nemo militans Deo implicat se negotiis
saecularibus. Licet tamen clericis uti prima commutationis specie,
quae ordinatur ad necessitatem vitae, emendo vel vendendo.
|
|