|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod accipere usuram pro
pecunia mutuata non sit peccatum. Nullus enim peccat ex hoc quod
sequitur exemplum Christi. Sed dominus de seipso dicit, Luc.
XIX, ego veniens cum usuris exegissem illam, scilicet pecuniam
mutuatam. Ergo non est peccatum accipere usuram pro mutuo pecuniae.
2. Praeterea, sicut dicitur in Psalm., lex domini immaculata,
quia scilicet peccatum prohibet. Sed in lege divina conceditur aliqua
usura, secundum illud Deut. XXIII, non faenerabis fratri tuo ad
usuram pecuniam, nec fruges nec quamlibet aliam rem, sed alieno.
Et, quod plus est, etiam in praemium repromittitur pro lege servata,
secundum illud Deut. XXVIII, faenerabis gentibus multis; et
ipse a nullo faenus accipies. Ergo accipere usuram non est peccatum.
3. Praeterea, in rebus humanis determinatur iustitia per leges
civiles. Sed secundum eas conceditur usuras accipere. Ergo videtur
non esse illicitum.
4. Praeterea, praetermittere consilia non obligat ad peccatum. Sed
Luc. VI inter alia consilia ponitur, date mutuum, nihil inde
sperantes. Ergo accipere usuram non est peccatum.
5. Praeterea, pretium accipere quo eo quod quis facere non tenetur,
non videtur esse secundum se peccatum. Sed non in quolibet casu
tenetur pecuniam habens eam proximo mutuare. Ergo licet ei aliquando
pro mutuo accipere pretium.
6. Praeterea, argentum monetatum, et in vasa formatum, non differt
specie. Sed licet accipere pretium pro vasis argenteis accommodatis.
Ergo etiam licet accipere pretium pro mutuo argenti monetati. Usura
ergo non est secundum se peccatum.
7. Praeterea, quilibet potest licite accipere rem quam ei dominus
rei voluntarie tradit. Sed ille qui accipit mutuum voluntarie tradit
usuram. Ergo ille qui mutuat licite potest accipere.
Sed contra est quod dicitur Exod. XXII, si pecuniam mutuam
dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi
exactor, nec usuris opprimes.
Respondeo dicendum quod accipere usuram pro pecunia mutuata est
secundum se iniustum, quia venditur id quod non est, per quod
manifeste inaequalitas constituitur, quae iustitiae contrariatur. Ad
cuius evidentiam, sciendum est quod quaedam res sunt quarum usus est
ipsarum rerum consumptio, sicut vinum consumimus eo utendo ad potum,
et triticum consumimus eo utendo ad cibum. Unde in talibus non debet
seorsum computari usus rei a re ipsa, sed cuicumque conceditur usus,
ex hoc ipso conceditur res. Et propter hoc in talibus per mutuum
transfertur dominium. Si quis ergo seorsum vellet vendere vinum et
seorsum vellet vendere usum vini, venderet eandem rem bis, vel
venderet id quod non est. Unde manifeste per iniustitiam peccaret.
Et simili ratione, iniustitiam committit qui mutuat vinum aut triticum
petens sibi duas recompensationes, unam quidem restitutionem aequalis
rei, aliam vero pretium usus, quod usura dicitur. Quaedam vero sunt
quorum usus non est ipsa rei consumptio, sicut usus domus est
inhabitatio, non autem dissipatio. Et ideo in talibus seorsum potest
utrumque concedi, puta cum aliquis tradit alteri dominium domus,
reservato sibi usu ad aliquod tempus; vel e converso cum quis concedit
alicui usum domus, reservato sibi eius dominio. Et propter hoc licite
potest homo accipere pretium pro usu domus, et praeter hoc petere domum
commodatam, sicut patet in conductione et locatione domus. Pecunia
autem, secundum philosophum, in V Ethic. et in I Polit.,
principaliter est inventa ad commutationes faciendas, et ita proprius
et principalis pecuniae usus est ipsius consumptio sive distractio,
secundum quod in commutationes expenditur. Et propter hoc secundum se
est illicitum pro usu pecuniae mutuatae accipere pretium, quod dicitur
usura. Et sicut alia iniuste acquisita tenetur homo restituere, ita
pecuniam quam per usuram accepit.
Ad primum ergo dicendum quod usura ibi metaphorice accipitur pro
superexcrescentia bonorum spiritualium, quam exigit Deus volens ut in
bonis acceptis ab eo semper proficiamus. Quod est ad utilitatem
nostram, non eius.
Ad secundum dicendum quod Iudaeis prohibitum fuit accipere usuram a
fratribus suis, scilicet Iudaeis, per quod datur intelligi quod
accipere usuram a quocumque homine est simpliciter malum; debemus enim
omnem hominem habere quasi proximum et fratrem, praecipue in statu
Evangelii, ad quod omnes vocantur. Unde in Psalm. absolute
dicitur, qui pecuniam suam non dedit ad usuram; et Ezech.
XVIII, qui usuram non acceperit. Quod autem ab extraneis usuram
acciperent, non fuit eis concessum quasi licitum, sed permissum ad
maius malum vitandum, ne scilicet a Iudaeis, Deum colentibus,
usuras acciperent, propter avaritiam, cui dediti erant, ut habetur
Isaiae LVI. Quod autem in praemium promittitur, faenerabis
gentibus multis etc., faenus ibi large accipitur pro mutuo, sicut et
Eccli. XXIX dicitur, multi non causa nequitiae non faenerati
sunt, idest non mutuaverunt. Promittitur ergo in praemium Iudaeis
abundantia divitiarum, ex qua contingit quod aliis mutuare possint.
Ad tertium dicendum quod leges humanae dimittunt aliqua peccata
impunita propter conditiones hominum imperfectorum, in quibus multae
utilitates impedirentur si omnia peccata districte prohiberentur poenis
adhibitis. Et ideo usuras lex humana concessit, non quasi existimans
eas esse secundum iustitiam, sed ne impedirentur utilitates multorum.
Unde in ipso iure civili dicitur quod res quae usu consumuntur neque
ratione naturali neque civili recipiunt usumfructum, et quod senatus
non fecit earum rerum usumfructum, nec enim poterat; sed quasi
usumfructum constituit, concedens scilicet usuras. Et philosophus,
naturali ratione ductus, dicit, in I Polit., quod usuraria
acquisitio pecuniarum est maxime praeter naturam.
Ad quartum dicendum quod dare mutuum non semper tenetur homo, et ideo
quantum ad hoc ponitur inter consilia. Sed quod homo lucrum de mutuo
non quaerat, hoc cadit sub ratione praecepti. Potest tamen dici
consilium per comparationem ad dicta Pharisaeorum, qui putabant usuram
aliquam esse licitam, sicut et dilectio inimicorum est consilium. Vel
loquitur ibi non de spe usurarii lucri, sed de spe quae ponitur in
homine. Non enim debemus mutuum dare, vel quodcumque bonum facere,
propter spem hominis, sed propter spem Dei.
Ad quintum dicendum quod ille qui mutuare non tenetur recompensationem
potest accipere eius quod fecit, sed non amplius debet exigere.
Recompensatur autem sibi secundum aequalitatem iustitiae si tantum ei
reddatur quantum mutuavit. Unde si amplius exigat pro usufructu rei
quae alium usum non habet nisi consumptionem substantiae, exigit
pretium eius quod non est. Et ita est iniusta exactio.
Ad sextum dicendum quod usus principalis vasorum argenteorum non est
ipsa eorum consumptio, et ideo usus eorum potest vendi licite, servato
dominio rei. Usus autem principalis pecuniae argenteae est distractio
pecuniae in commutationes. Unde non licet eius usum vendere cum hoc
quod aliquis velit eius restitutionem quod mutuo dedit. Sciendum tamen
quod secundarius usus argenteorum vasorum posset esse commutatio. Et
talem usum eorum vendere non liceret. Et similiter potest esse aliquis
alius secundarius usus pecuniae argenteae, ut puta si quis concederet
pecuniam signatam ad ostentationem, vel ad ponendum loco pignoris. Et
talem usum pecuniae licite homo vendere potest.
Ad septimum dicendum quod ille qui dat usuram non simpliciter
voluntarie dat, sed cum quadam necessitate, inquantum indiget pecuniam
accipere mutuo, quam ille qui habet non vult sine usura mutuare.
|
|