|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod aliquis possit pro
pecunia mutuata aliquam aliam commoditatem expetere. Unusquisque enim
licite potest suae indemnitati consulere. Sed quandoque damnum aliquis
patitur ex hoc quod pecuniam mutuat. Ergo licitum est ei, supra
pecuniam mutuatam, aliquid aliud pro damno expetere, vel etiam
exigere.
2. Praeterea, unusquisque tenetur ex quodam debito honestatis
aliquid recompensare ei qui sibi gratiam fecit, ut dicitur in V
Ethic. Sed ille qui alicui in necessitate constituto pecuniam
mutuat, gratiam facit, unde et gratiarum actio ei debetur. Ergo ille
qui recipit tenetur naturali debito aliquid recompensare. Sed non
videtur esse illicitum obligare se ad aliquid ad quod quis ex naturali
iure tenetur. Ergo non videtur esse illicitum si aliquis, pecuniam
alteri mutuans, in obligationem deducat aliquam recompensationem.
3. Praeterea, sicut est quoddam munus a manu, ita est munus a
lingua, et ab obsequio, ut dicit Glossa Isaiae XXXIII, beatus
qui excutit manus suas ab omni munere. Sed licet accipere servitium,
vel etiam laudem, ab eo cui quis pecuniam mutuavit. Ergo, pari
ratione, licet quodcumque aliud munus accipere.
4. Praeterea, eadem videtur esse comparatio dati ad datum et mutuati
ad mutuatum. Sed licet pecuniam accipere pro alia pecunia data. Ergo
licet accipere recompensationem alterius mutui pro pecunia mutuata.
5. Praeterea, magis a se pecuniam alienat qui, eam mutuando,
dominium transfert, quam qui eam mercatori vel artifici committit.
Sed licet lucrum accipere de pecunia commissa mercatori vel artifici.
Ergo licet etiam lucrum accipere de pecunia mutuata.
6. Praeterea, pro pecunia mutuata potest homo pignus accipere,
cuius usus posset aliquo pretio vendi, sicut cum impignoratur ager vel
domus quae inhabitatur. Ergo licet aliquod lucrum habere de pecunia
mutuata.
7. Praeterea, contingit quandoque quod aliquis carius vendit res
suas ratione mutui; aut vilius emit quod est alterius; vel etiam pro
dilatione pretium auget, vel pro acceleratione diminuit, in quibus
omnibus videtur aliqua recompensatio fieri quasi pro mutuo pecuniae.
Hoc autem non manifeste apparet illicitum. Ergo videtur licitum esse
aliquod commodum de pecunia mutuata expectare, vel etiam exigere.
Sed contra est quod Ezech. XVIII dicitur, inter alia quae ad
virum iustum requiruntur, usuram et superabundantiam non acceperit.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in IV Ethic.,
omne illud pro pecunia habetur cuius pretium potest pecunia mensurari.
Et ideo sicut si aliquis pro pecunia mutuata, vel quacumque alia re
quae ex ipso usu consumitur, pecuniam accipit ex pacto tacito vel
expresso, peccat contra iustitiam, ut dictum est; ita etiam quicumque
ex pacto tacito vel expresso quodcumque aliud acceperit cuius pretium
pecunia mensurari potest, simile peccatum incurrit. Si vero accipiat
aliquid huiusmodi non quasi exigens, nec quasi ex aliqua obligatione
tacita vel expressa, sed sicut gratuitum donum, non peccat, quia
etiam antequam pecuniam mutuasset, licite poterat aliquod donum gratis
accipere, nec peioris conditionis efficitur per hoc quod mutuavit.
Recompensationem vero eorum quae pecunia non mensurantur licet pro
mutuo exigere, puta benevolentiam et amorem eius qui mutuavit, vel
aliquid huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui mutuum dat potest absque peccato
in pactum deducere cum eo qui mutuum accipit recompensationem damni per
quod subtrahitur sibi aliquid quod debet habere, hoc enim non est
vendere usum pecuniae, sed damnum vitare. Et potest esse quod
accipiens mutuum maius damnum evitet quam dans incurret, unde accipiens
mutuum cum sua utilitate damnum alterius recompensat. Recompensationem
vero damni quod consideratur in hoc quod de pecunia non lucratur, non
potest in pactum deducere, quia non debet vendere id quod nondum habet
et potest impediri multipliciter ab habendo.
Ad secundum dicendum quod recompensatio alicuius beneficii dupliciter
fieri potest. Uno quidem modo, ex debito iustitiae, ad quod aliquis
ex certo pacto obligari potest. Et hoc debitum attenditur secundum
quantitatem beneficii quod quis accepit. Et ideo ille qui accipit
mutuum pecuniae, vel cuiuscumque similis rei cuius usus est eius
consumptio, non tenetur ad plus recompensandum quam mutuo acceperit.
Unde contra iustitiam est si ad plus reddendum obligetur. Alio modo
tenetur aliquis ad recompensandum beneficium ex debito amicitiae, in
quo magis consideratur affectus ex quo aliquis beneficium contulit quam
etiam quantitas eius quod fecit. Et tali debito non competit civilis
obligatio, per quam inducitur quaedam necessitas, ut non spontanea
recompensatio fiat.
Ad tertium dicendum quod si aliquis ex pecunia mutuata expectet vel
exigat, quasi per obligationem pacti taciti vel expressi,
recompensationem muneris ab obsequio vel lingua, perinde est ac si
expectaret vel exigeret munus a manu, quia utrumque pecunia aestimari
potest, ut patet in his qui locant operas suas, quas manu vel lingua
exercent. Si vero munus ab obsequio vel lingua non quasi ex
obligatione rei exhibeat, sed ex benevolentia, quae sub aestimatione
pecuniae non cadit, licet hoc accipere et exigere et expectare.
Ad quartum dicendum quod pecunia non potest vendi pro pecunia ampliori
quam sit quantitas pecuniae mutuatae, quae restituenda est, nec ibi
aliquid est exigendum aut expectandum nisi benevolentiae affectus, qui
sub aestimatione pecuniae non cadit, ex quo potest procedere spontanea
mutuatio. Repugnat autem ei obligatio ad mutuum in posterum
faciendum, quia etiam talis obligatio pecunia aestimari posset. Et
ideo licet simul mutuanti unum aliquid aliud mutuare, non autem licet
eum obligare ad mutuum in posterum faciendum.
Ad quintum dicendum quod ille qui mutuat pecuniam transfert dominium
pecuniae in eum cui mutuat. Unde ille cui pecunia mutuatur sub suo
periculo tenet eam, et tenetur integre restituere. Unde non debet
amplius exigere ille qui mutuavit. Sed ille qui committit pecuniam
suam vel mercatori vel artifici per modum societatis cuiusdam, non
transfert dominium pecuniae suae in illum, sed remanet eius, ita quod
cum periculo ipsius mercator de ea negotiatur vel artifex operatur. Et
ideo licite potest partem lucri inde provenientis expetere, tanquam de
re sua.
Ad sextum dicendum quod si quis pro pecunia sibi mutuata obliget rem
aliquam cuius usus pretio aestimari potest, debet usum illius rei ille
qui mutuavit computare in restitutionem eius quod mutuavit. Alioquin,
si usum illius rei quasi gratis sibi superaddi velit, idem est ac si
pecuniam acciperet pro mutuo, quod est usurarium, nisi forte esset
talis res cuius usus sine pretio soleat concedi inter amicos, sicut
patet de libro accommodato.
Ad septimum dicendum quod si aliquis carius velit vendere res suas quam
sit iustum pretium, ut de pecunia solvenda emptorem expectet, usura
manifeste committitur, quia huiusmodi expectatio pretii solvendi habet
rationem mutui; unde quidquid ultra iustum pretium pro huiusmodi
expectatione exigitur, est quasi pretium mutui, quod pertinet ad
rationem usurae. Similiter etiam si quis emptor velit rem emere vilius
quam sit iustum pretium, eo quod pecuniam ante solvit quam possit ei
tradi, est peccatum usurae, quia etiam ista anticipatio solutionis
pecuniae habet mutui rationem, cuius quoddam pretium est quod
diminuitur de iusto pretio rei emptae. Si vero aliquis de iusto pretio
velit diminuere ut pecuniam prius habeat, non peccat peccato usurae.
|
|