|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod quidquid aliquis de
pecunia usuraria lucratus fuerit, reddere teneatur. Dicit enim
apostolus, ad Rom. XI, si radix sancta, et rami. Ergo, eadem
ratione, si radix infecta, et rami. Sed radix fuit usuraria. Ergo
et quidquid ex ea acquisitum est, est usurarium. Ergo tenetur ad
restitutionem illius.
2. Praeterea, sicut dicitur extra, de usuris, in illa decretali,
cum tu sicut asseris, possessiones quae de usuris sunt comparatae
debent vendi, et ipsarum pretia his a quibus sunt extorta restitui.
Ergo, eadem ratione, quidquid aliud ex pecunia usuraria acquiritur
debet restitui.
3. Praeterea, illud quod aliquis emit de pecunia usuraria debetur
sibi ratione pecuniae quam dedit. Non ergo habet maius ius in re quam
acquisivit quam in pecunia quam dedit. Sed pecuniam usurariam
tenebatur restituere. Ergo et illud quod ex ea acquirit tenetur
restituere.
Sed contra, quilibet potest licite tenere id quod legitime
acquisivit. Sed id quod acquiritur per pecuniam usurariam interdum
legitime acquiritur. Ergo licite potest retineri.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, res quaedam sunt
quarum usus est ipsarum rerum consumptio, quae non habent usumfructum,
secundum iura. Et ideo si talia fuerint per usuram extorta, puta
denarii, triticum, vinum aut aliquid huiusmodi, non tenetur homo ad
restituendum nisi id quod accepit, quia id quod de tali re est
acquisitum non est fructus huius rei, sed humanae industriae. Nisi
forte per detentionem talis rei alter sit damnificatus, amittendo
aliquid de bonis suis, tunc enim tenetur ad recompensationem
nocumenti. Quaedam vero res sunt quarum usus non est earum
consumptio, et talia habent usumfructum, sicut domus et ager et alia
huiusmodi. Et ideo si quis domum alterius vel agrum per usuram
extorsisset, non solum teneretur restituere domum vel agrum, sed etiam
fructus inde perceptos, quia sunt fructus rerum quarum alius est
dominus, et ideo ei debentur.
Ad primum ergo dicendum quod radix non solum habet rationem materiae,
sicut pecunia usuraria, sed habet etiam aliqualiter rationem causae
activae, inquantum administrat nutrimentum. Et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum quod possessiones quae de usuris sunt comparatae
non sunt eorum quorum fuerunt usurae, sed illorum qui eas emerunt.
Sunt tamen obligatae illis a quibus fuerunt usurae acceptae, sicut et
alia bona usurarii. Et ideo non praecipitur quod assignentur illae
possessiones his a quibus fuerunt acceptae usurae, quia forte plus
valent quam usurae quas dederunt, sed praecipitur quod vendantur
possessiones et earum pretia restituantur, scilicet secundum
quantitatem usurae acceptae.
Ad tertium dicendum quod illud quod acquiritur de pecunia usuraria
debetur quidem acquirenti propter pecuniam usurariam datam sicut propter
causam instrumentalem, sed propter suam industriam sicut propter causam
principalem. Et ideo plus iuris habet in re acquisita de pecunia
usuraria quam in ipsa pecunia usuraria.
|
|