|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non liceat pecuniam
accipere mutuo sub usura. Dicit enim apostolus, Rom. I, quod
digni sunt morte non solum qui faciunt peccata, sed etiam qui
consentiunt facientibus. Sed ille qui accipit pecuniam mutuo sub
usuris consentit usurario in suo peccato, et praebet ei occasionem
peccandi. Ergo etiam ipse peccat.
2. Praeterea, pro nullo commodo temporali debet aliquis alteri
quamcumque occasionem praebere peccandi, hoc enim pertinet ad rationem
scandali activi, quod semper est peccatum, ut supra dictum est. Sed
ille qui petit mutuum ab usurario expresse dat ei occasionem peccandi.
Ergo pro nullo commodo temporali excusatur.
3. Praeterea, non minor videtur esse necessitas quandoque deponendi
pecuniam suam apud usurarium quam mutuum accipiendi ab ipso. Sed
deponere pecuniam apud usurarium videtur esse omnino illicitum, sicut
illicitum esset deponere gladium apud furiosum, vel virginem committere
luxurioso, seu cibum guloso. Ergo neque licitum est accipere mutuum
ab usurario.
Sed contra, ille qui iniuriam patitur non peccat, secundum
philosophum, in V Ethic., unde iustitia non est media inter duo
vitia, ut ibidem dicitur. Sed usurarius peccat inquantum facit
iniustitiam accipienti mutuum sub usuris. Ergo ille qui accipit mutuum
sub usuris non peccat.
Respondeo dicendum quod inducere hominem ad peccandum nullo modo
licet, uti tamen peccato alterius ad bonum licitum est, quia et Deus
utitur omnibus peccatis ad aliquod bonum, ex quolibet enim malo elicit
aliquod bonum, ut dicitur in Enchiridio. Et ideo Augustinus
Publicolae quaerenti utrum liceret uti iuramento eius qui per falsos
deos iurat, in quo manifeste peccat eis reverentiam divinam adhibens,
respondit quod qui utitur fide illius qui per falsos deos iurat, non ad
malum sed ad bonum, non peccato illius se sociat, quo per Daemonia
iuravit, sed pacto bono eius, quo fidem servavit. Si tamen induceret
eum ad iurandum per falsos deos, peccaret. Ita etiam in proposito
dicendum est quod nullo modo licet inducere aliquem ad mutuandum sub
usuris, licet tamen ab eo qui hoc paratus est facere et usuras
exercet, mutuum accipere sub usuris, propter aliquod bonum, quod est
subventio suae necessitatis vel alterius. Sicut etiam licet ei qui
incidit in latrones manifestare bona quae habet, quae latrones
diripiendo peccant, ad hoc quod non occidatur, exemplo decem virorum
qui dixerunt ad Ismahel, noli occidere nos, quia habemus thesaurum in
agro, ut dicitur Ierem. XLI.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui accipit pecuniam mutuo sub usuris
non consentit in peccatum usurarii, sed utitur eo. Nec placet ei
usurarum acceptio, sed mutuatio, quae est bona.
Ad secundum dicendum quod ille qui accipit pecuniam mutuo sub usuris
non dat usurario occasionem usuras accipiendi, sed mutuandi, ipse
autem usurarius sumit occasionem peccandi ex malitia cordis sui. Unde
scandalum passivum est ex parte sua, non autem activum ex parte
petentis mutuum. Nec tamen propter huiusmodi scandalum passivum debet
alius a mutuo petendo desistere, si indigeat, quia huiusmodi passivum
scandalum non provenit ex infirmitate vel ignorantia, sed ex malitia.
Ad tertium dicendum quod si quis committeret pecuniam suam usurario non
habenti alias unde usuras exerceret; vel hac intentione committeret ut
inde copiosius per usuram lucraretur; daret materiam peccanti. Unde
et ipse esset particeps culpae. Si autem aliquis usurario alias
habenti unde usuras exerceat, pecuniam suam committat ut tutius
servetur, non peccat, sed utitur homine peccatore ad bonum.
|
|