|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod declinare a malo et
facere bonum non sint partes iustitiae. Ad quamlibet enim virtutem
pertinet facere bonum opus et vitare malum. Sed partes non excedunt
totum. Ergo declinare a malo et facere bonum non debent poni partes
iustitiae, quae est quaedam virtus specialis.
2. Praeterea, super illud Psalm., diverte a malo et fac bonum,
dicit Glossa, illud vitat culpam, scilicet divertere a malo; hoc
meretur vitam et palmam, scilicet facere bonum. Sed quaelibet pars
virtutis meretur vitam et palmam. Ergo declinare a malo non est pars
iustitiae.
3. Praeterea, quaecumque ita se habent quod unum includitur in
alio, non distinguuntur ab invicem sicut partes alicuius totius. Sed
declinare a malo includitur in hoc quod est facere bonum, nullus enim
simul facit malum et bonum. Ergo declinare a malo et facere bonum non
sunt partes iustitiae.
Sed contra est quod Augustinus, in libro de Corrept. et Grat.,
ponit ad iustitiam legis pertinere declinare a malo et facere bonum.
Respondeo dicendum quod si loquamur de bono et malo in communi, facere
bonum et vitare malum pertinet ad omnem virtutem. Et secundum hoc non
possunt poni partes iustitiae, nisi forte iustitia accipiatur prout est
omnis virtus. Quamvis etiam iustitia hoc modo accepta respiciat
quandam rationem boni specialem, prout scilicet est debitum in ordine
ad legem divinam vel humanam. Sed iustitia secundum quod est specialis
virtus, respicit bonum sub ratione debiti ad proximum. Et secundum
hoc ad iustitiam specialem pertinet facere bonum sub ratione debiti in
comparatione ad proximum, et vitare malum oppositum, scilicet quod est
nocivum proximo. Ad iustitiam vero generalem pertinet facere bonum
debitum in ordine ad communitatem vel ad Deum, et vitare malum
oppositum. Dicuntur autem haec duo partes iustitiae generalis vel
specialis quasi integrales, quia utrumque eorum requiritur ad perfectum
actum iustitiae. Ad iustitiam enim pertinet aequalitatem constituere
in his quae sunt ad alterum, ut ex supradictis patet. Eiusdem autem
est aliquid constituere, et constitutum conservare. Constituit autem
aliquis aequalitatem iustitiae faciendo bonum, idest reddendo alteri
quod ei debetur. Conservat autem aequalitatem iustitiae iam
constitutae declinando a malo, idest nullum nocumentum proximo
inferendo.
Ad primum ergo dicendum quod bonum et malum hic accipiuntur sub quadam
speciali ratione, per quam appropriantur iustitiae. Ideo autem haec
duo ponuntur partes iustitiae secundum aliquam propriam rationem boni et
mali, non autem alterius alicuius virtutis moralis, quia aliae
virtutes morales consistunt circa passiones, in quibus bonum facere est
venire ad medium, quod est declinare ab extremis quasi a malis, et sic
in idem redit quantum ad alias virtutes, facere bonum et declinare a
malo. Sed iustitia consistit circa operationes et res exteriores, in
quibus aliud est facere aequalitatem, et aliud est factam non
corrumpere.
Ad secundum dicendum quod declinare a malo, secundum quod ponitur pars
iustitiae, non importat negationem puram, quod est non facere malum,
hoc enim non meretur palmam, sed solum vitat poenam. Importat autem
motum voluntatis repudiantis malum, ut ipsum nomen declinationis
ostendit. Et hoc est meritorium, praecipue quando aliquis impugnatur
ut malum faciat, et resistit.
Ad tertium dicendum quod facere bonum est actus completivus iustitiae,
et quasi pars principalis eius. Declinare autem a malo est actus
imperfectior, et secundaria pars eius. Et ideo est quasi pars
materialis, sine qua non potest esse pars formalis completiva.
|
|