|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod transgressio non sit
speciale peccatum. Nulla enim species ponitur in definitione generis.
Sed transgressio ponitur in communi definitione peccati, dicit enim
Ambrosius quod peccatum est transgressio legis divinae ergo
transgressio non est species peccati.
2. Praeterea, nulla species excedit suum genus. Sed transgressio
excedit peccatum, quia peccatum est dictum vel factum vel concupitum
contra legem Dei, ut patet per Augustinum, XXII contra
Faust.; transgressio est etiam contra naturam vel consuetudinem.
Ergo transgressio non est species peccati.
3. Praeterea, nulla species continet sub se omnes partes in quas
dividitur genus. Sed peccatum transgressionis se extendit ad omnia
vitia capitalia, et etiam ad peccata cordis, oris et operis. Ergo
transgressio non est speciale peccatum.
Sed contra est quod opponitur speciali virtuti, scilicet iustitiae.
Respondeo dicendum quod nomen transgressionis a corporalibus motibus ad
morales actus derivatum est. Dicitur autem aliquis secundum corporalem
motum transgredi ex eo quod graditur trans terminum sibi praefixum.
Terminus autem praefigitur homini, ut ultra non transeat, in
moralibus per praeceptum negativum. Et ideo transgressio proprie
dicitur ex eo quod aliquis agit aliquid contra praeceptum negativum.
Quod quidem materialiter potest esse commune omnibus speciebus
peccatorum, quia per quamlibet speciem peccati mortalis homo
transgreditur aliquod praeceptum divinum. Sed si accipiatur
formaliter, scilicet secundum hanc specialem rationem quod est facere
contra praeceptum negativum, sic est speciale peccatum dupliciter.
Uno quidem modo, secundum quod opponitur ad genera peccatorum opposita
aliis virtutibus, sicut enim ad propriam rationem iustitiae legalis
pertinet attendere debitum praecepti, ita ad propriam rationem
transgressionis pertinet attendere contemptum praecepti. Alio modo,
secundum quod distinguitur ab omissione, quae contrariatur praecepto
affirmativo.
Ad primum ergo dicendum quod sicut iustitia legalis est omnis virtus
subiecto et quasi materialiter, ita etiam iniustitia legalis est
materialiter omne peccatum. Et hoc modo peccatum definivit
Ambrosius, secundum scilicet rationem iniustitiae legalis.
Ad secundum dicendum quod inclinatio naturae pertinet ad praecepta
legis naturalis. Consuetudo etiam honesta habet vim praecepti, quia
ut Augustinus dicit, in epistola de ieiunio sabbati mos populi Dei
pro lege habendus est. Et ideo tam peccatum quam transgressio potest
esse contra consuetudinem honestam et contra inclinationem naturalem.
Ad tertium dicendum quod omnes enumeratae species peccatorum possunt
habere transgressionem non secundum proprias rationes, sed secundum
quandam specialem rationem, ut dictum est. Peccatum tamen omissionis
omnino a transgressione distinguitur.
|
|