|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod omissio non sit speciale
peccatum. Omne enim peccatum aut est originale aut actuale. Sed
omissio non est originale peccatum, quia non contrahitur per originem.
Nec est actuale, quia potest esse absque omni actu, ut supra habitum
est, cum de peccatis in communi ageretur. Ergo omissio non est
speciale peccatum.
2. Praeterea, omne peccatum est voluntarium. Sed omissio quandoque
non est voluntaria, sed necessaria, puta cum mulier corrupta est quae
virginitatem vovit; vel cum aliquis amittit rem quam restituere
tenetur; vel cum sacerdos tenetur celebrare et habet aliquod
impedimentum. Ergo omissio non semper est peccatum.
3. Praeterea, cuilibet speciali peccato est determinare aliquod
tempus quando incipit esse. Sed hoc non est determinare in omissione,
quia quandocumque non facit similiter se habet, nec tamen semper
peccat. Ergo omissio non est speciale peccatum.
4. Praeterea, omne peccatum speciale speciali virtuti opponitur.
Sed non est dare aliquam specialem virtutem cui omissio opponitur.
Tum quia bonum cuiuslibet virtutis omitti potest. Tum quia iustitia,
cui specialius videtur opponi, semper requirit aliquem actum, etiam in
declinatione a malo, ut dictum est, omissio autem potest esse absque
omni actu. Ergo omissio non est speciale peccatum.
Sed contra est quod dicitur Iac. IV, scienti bonum et non
facienti, peccatum est illi.
Respondeo dicendum quod omissio importat praetermissionem boni, non
autem cuiuscumque, sed boni debiti. Bonum autem sub ratione debiti
pertinet proprie ad iustitiam, ad legalem quidem, si debitum
accipiatur in ordine ad legem divinam vel humanam; ad specialem autem
iustitiam, secundum quod debitum consideratur in ordine ad proximum.
Unde eo modo quo iustitia est specialis virtus, ut supra habitum est,
et omissio est speciale peccatum distinctum a peccatis quae opponuntur
aliis virtutibus. Eo vero modo quo facere bonum, cui opponitur
omissio, est quaedam specialis pars iustitiae distincta a declinatione
mali, cui opponitur transgressio, etiam omissio a transgressione
distinguitur.
Ad primum ergo dicendum quod omissio non est peccatum originale, sed
actuale, non quia habeat aliquem actum sibi essentialem; sed secundum
quod negatio actus reducitur ad genus actus. Et secundum hoc non agere
accipitur ut agere quoddam, sicut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod omissio, sicut dictum est, non est nisi
boni debiti, ad quod aliquis tenetur. Nullus autem tenetur ad
impossibile. Unde nullus, si non facit id quod facere non potest,
peccat per omissionem. Mulier ergo corrupta quae virginitatem vovit,
non omittit virginitatem non habendo, sed non poenitendo de peccato
praeterito, vel non faciendo quod potest ad votum adimplendum per
continentiae observantiam. Sacerdos etiam non tenetur dicere Missam
nisi supposita debita opportunitate, quae si desit, non omittit. Et
similiter aliquis tenetur ad restitutionem, supposita facultate, quam
si non habet nec habere potest, non omittit, dummodo faciat quod
potest. Et idem dicendum est in aliis.
Ad tertium dicendum quod sicut peccatum transgressionis opponitur
praeceptis negativis, quae pertinent ad declinandum a malo, ita
peccatum omissionis opponitur praeceptis affirmativis, quae pertinent
ad faciendum bonum. Praecepta autem affirmativa non obligant ad
semper, sed ad tempus determinatum. Et pro illo tempore peccatum
omissionis incipit esse. Potest tamen contingere quod aliquis tunc sit
impotens ad faciendum quod debet. Quod quidem si sit praeter eius
culpam, non omittit, ut dictum est. Si vero sit propter eius culpam
praecedentem, puta cum aliquis de sero se inebriavit et non potest
surgere ad matutinas ut debet, dicunt quidam quod tunc incoepit
peccatum omissionis quando aliquis applicat se ad actum illicitum et
incompossibilem cum illo actu ad quem tenetur. Sed hoc non videtur
verum. Quia, dato quod excitaretur per violentiam et iret ad
matutinas, non omitteret. Unde patet quod praecedens inebriatio non
fuit omissio, sed omissionis causa. Unde dicendum est quod omissio
incipit ei imputari ad culpam quando fuit tempus operandi, tamen
propter causam praecedentem, ex qua omissio sequens redditur
voluntaria.
Ad quartum dicendum quod omissio directe opponitur iustitiae, ut
dictum est, non enim est omissio boni alicuius virtutis nisi sub
ratione debiti, quod pertinet ad iustitiam. Plus autem requiritur ad
actum virtutis meritorium quam ad demeritum culpae, quia bonum est ex
integra causa, malum autem ex singularibus defectibus. Et ideo ad
iustitiae meritum requiritur actus, non autem ad omissionem.
|
|