|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccatum omissionis sit
gravius quam peccatum transgressionis. Delictum enim videtur idem esse
quod derelictum, et sic per consequens videtur idem esse omissioni.
Sed delictum est gravius quam peccatum transgressionis, quia maiori
expiatione indigebat, ut patet Levit. V. Ergo peccatum omissionis
est gravius quam peccatum transgressionis.
2. Praeterea, maiori bono maius malum opponitur, ut patet per
philosophum, in VIII Ethic. Sed facere bonum, cui opponitur
omissio, est nobilior pars iustitiae quam declinare a malo, cui
opponitur transgressio, ut ex supradictis patet. Ergo omissio est
gravius peccatum quam transgressio.
3. Praeterea, peccatum commissionis potest esse et veniale et
mortale. Sed peccatum omissionis videtur esse semper mortale, quia
opponitur praecepto affirmativo. Ergo omissio videtur esse gravius
peccatum quam sit transgressio.
4. Praeterea, maior poena est poena damni, scilicet carentia
visionis divinae, quae debetur peccato omissionis, quam poena sensus,
quae debetur peccato transgressionis, ut patet per Chrysostomum super
Matth. Sed poena proportionatur culpae. Ergo gravius est peccatum
omissionis quam transgressionis.
Sed contra est quod facilius est abstinere a malo faciendo quam implere
bonum. Ergo gravius peccat qui non abstinet a malo faciendo, quod est
transgredi, quam qui non implet bonum, quod est omittere.
Respondeo dicendum quod peccatum intantum est grave inquantum a virtute
distat. Contrarietas autem est maxima distantia, ut dicitur in X
Metaphys. unde contrarium magis distat a suo contrario quam simplex
eius negatio, sicut nigrum plus distat ab albo quam simpliciter non
album; omne enim nigrum est non album, sed non convertitur.
Manifestum est autem quod transgressio contrariatur actui virtutis,
omissio autem importat negationem ipsius, puta peccatum omissionis est
si quis parentibus debitam reverentiam non exhibeat, peccatum autem
transgressionis si contumeliam vel quamcumque iniuriam eis inferat.
Unde manifestum est quod, simpliciter et absolute loquendo,
transgressio est gravius peccatum quam omissio, licet aliqua omissio
possit esse gravior aliqua transgressione.
Ad primum ergo dicendum quod delictum communiter sumptum significat
quamcumque omissionem. Quandoque tamen stricte accipitur pro eo quod
omittitur aliquid de his quae pertinent ad Deum, vel quando scienter
et quasi cum quodam contemptu derelinquit homo id quod facere debet.
Et sic habet quandam gravitatem, ratione cuius maiori expiatione
indiget.
Ad secundum dicendum quod ei quod est facere bonum opponitur et non
facere bonum, quod est omittere, et facere malum, quod est
transgredi, sed primum contradictorie, secundum contrarie, quod
importat maiorem distantiam. Et ideo transgressio est gravius
peccatum.
Ad tertium dicendum quod sicut omissio opponitur praeceptis
affirmativis, ita transgressio opponitur praeceptis negativis. Et
ideo utrumque, si proprie accipiatur, importat rationem peccati
mortalis. Potest autem large dici transgressio vel omissio ex eo quod
aliquid sit praeter praecepta affirmativa vel negativa, disponens ad
oppositum ipsorum. Et sic utrumque, large accipiendo, potest esse
peccatum veniale.
Ad quartum dicendum quod peccato transgressionis respondet et poena
damni, propter aversionem a Deo; et poena sensus, propter
inordinatam conversionem ad bonum commutabile. Similiter etiam
omissioni non solum debetur poena damni, sed etiam poena sensus,
secundum illud Matth. VII, omnis arbor quae non facit fructum
bonum, excidetur et in ignem mittetur. Et hoc propter radicem ex qua
procedit, licet non habeat ex necessitate actualem conversionem ad
aliquod bonum commutabile.
|
|