|
Deinde considerandum est de dono intellectus et scientiae, quae
respondent virtuti fidei. Et circa donum intellectus quaeruntur octo.
Primo, utrum intellectus sit donum spiritus sancti. Secundo, utrum
possit simul esse in eodem cum fide. Tertio, utrum intellectus qui
est donum sit speculativus tantum, vel etiam practicus. Quarto,
utrum omnes qui sunt in gratia habeant donum intellectus. Quinto,
utrum hoc donum inveniatur in aliquibus absque gratia. Sexto, quomodo
se habeat donum intellectus ad alia dona. Septimo, de eo quod
respondet huic dono in beatitudinibus. Octavo, de eo quod respondet
ei in fructibus.
|
|